monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 121
Hieronymus, Psalmi, 120 <<<     >>> 122

Psalmus 121 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

bnf11947.256 rbnf1585.37 v
1 canticum graduum huic David laetatus sum in his bnf1585.36 v quae dicta sunt mihi in domum Domini ibimus
2 stantes erant pedes nostri in atriis tuis Hierusalem
3 Hierusalem quae aedificatur bnf11947.255 v ut civitas cuius participatio eius in id ipsum
4 illic enim ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel bnf1585.37 r ad confitendum nomini Domini
5 quia illic sederunt sedes in iudicium sedes super domum David
6 rogate quae ad pacem sunt Hierusalem et abundantia diligentibus te
7 fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis
8 propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te
9 propter domum Domini Dei nostri quaesivi bona tibi

csg75.493

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik