Psalmus 117 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius |
2 | dicat nunc Israhel quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius |
3 | dicat nunc domus Aaron quoniam in saeculum misericordia eius |
bnf1585.6 v 4 | dicant nunc qui timent Dominum bnf11947.233 v quoniam in saeculum misericordia eius |
5 | de tribulatione invocavi Dominum et exaudivit me in latitudinem Dominus |
6 | Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo |
7 | Dominus mihi adiutor et ego despiciam inimicos meos |
bnf1585.7 r 8 | bonum est confidere in Domino quam confidere in homine |
9 | bonum est sperare in Domino quam sperare in principibus |
10 | omnes gentes circumierunt me et in nomine Domini quia ultus sum in eos |
bnf11947.234 r 11 | circumdantes bnf1585.7 v circumdederunt me in nomine autem Domini quia ultus sum in eos |
12 | circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis et in nomine Domini quia ultus sum in eos |
13 | inpulsus eversus sum ut caderem et Dominus suscepit me |
14 | fortitudo mea et laudatio bnf1585.8 r mea Dominus et factus est mihi in salutem |
15 | vox exultationis et salutis in tabernaculis iustorum |
bnf11947.234 v 16 | dextera Domini fecit virtutem dextera Domini exaltavit me dextera Domini fecit virtutem |
17 | non moriar sed vivam bnf1585.8 v et narrabo opera Domini |
18 | castigans castigavit me Dominus et morti non tradidit me |
19 | aperite mihi portas iustitiae ingressus in eas confitebor Domino |
20 | haec porta Domini iusti intrabunt in eam |
21 | confitebor tibi quoniam exaudisti me bnf1585.9 r et factus es mihi in salutem |
22 | lapidem quem reprobabnf11947.235 rverunt aedificantes hic factus est in caput anguli |
23 | a Domino factum est istud hoc est mirabile in oculis nostris |
24 | haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea |
bnf1585.9 v 25 | o Domine salvum fac o Domine prosperare |
26 | benedictus qui venturus est in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini |
27 | Deus Dominus et inluxit nobis constituite diem sollemnem in bnf11947.235 v condensis usque ad cornua altaris |
28 | Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus es tu bnf1585.10 r et exaltabo te confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem |
29 | confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius |