Psalmus 89 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | oratio Mosi hominis Dei Domine refugium tu factus es bnf11947.180 r nobis in generatione et generatione |
2 | priusquam montes fierent et formaretur terra et orbis a saeculo usque in saeculum tu es Deus |
3 | ne avertas hominem in humilitatem et dixisti convertimini filii hominum |
4 | quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit et custodia in nocte |
5 | quae pro nihilo habentur bnf11947.180 v eorum anni erunt |
6 | mane sicut herba transeat mane floreat et transeat vespere decidat induret et arescat |
7 | quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus |
8 | posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo saeculum nostrum in inluminatione vultus tui |
9 | quoniam omnes dies nostri defecerunt in ira tua defecimus anni nostri sicut aranea meditabantur |
10 | dies annorum nostrorum bnf11947.181 r in ipsis septuaginta anni si autem in potentatibus octoginta anni et amplius eorum labor et dolor quoniam supervenit mansuetudo et corripiemur |
11 | quis novit potestatem irae tuae et prae timore tuo iram tuam |
12 | dinumerare dexteram tuam sic notam fac et conpeditos corde in sapientia |
13 | convertere Domine usquequo bnf11947.181 v et deprecabilis esto super servos tuos |
14 | repleti sumus mane misericordia tua et exultavimus et delectati sumus in omnibus diebus nostris |
15 | laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti annis quibus vidimus mala |
16 | et respice in servos tuos et in opera tua et dirige filios eorum |
17 | et sit splendor Domini Dei nostri super nos et opera manuum nostrarum dirige super nos et bnf11947.182 r opus manuum nostrarum dirige |