bnf11947.17-8 Psalmus 3 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | psalmus David cum fugeret a facie Abessalon filii sui |
2 | Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me multi insurgunt adversum me |
3 | multi dicunt animae meae non est salus ipsi in Deo eius diapsalma |
4 | tu autem Domine susceptor meus bnf11947.18 es gloria mea et exaltans caput meum |
5 | voce mea ad Dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo diapsalma |
6 | ego dormivi et soporatus sum exsurrexi quia Dominus suscipiet me |
7 | non timebo milia populi circumdantis me exsurge Domine salvum me fac Deus meus |
8 | quoniam tu percussisti bnf11947.19 omnes adversantes mihi sine causa dentes peccatorum contrivisti |
9 | Domini est salus et super populum tuum benedictio tua |