monumenta.ch > Hieronymus > Esther, 14
Hieronymus, Esther, 13 <<<     >>> 15

Caput 14 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Hester quoque regina confugit ad Dominum pavens periculum quod inminebat
2 cumque deposuisset vestes regias fletibus et luctui apta indumenta suscepit et pro unguentis variis cinere et stercore implevit caput et corpus suum humiliavit ieiuniis omniaque loca in quibus laetari ante consueverat crinium laceratione conplevit
3 et deprecabatur Dominum Deum Israhel dicens Domine mi qui rex noster es solus adiuva me solitariam et cuius praeter te nullus auxiliator est alius
4 periculum meum in macsg68.197nibus meis est
5 audivi a patre meo quod tu Domine tulisses Israhel de cunctis gentibus et patres nostros ex omnibus retro maioribus suis ut possideres hereditatem sempiternam fecistique eis sicut locutus es
6 peccavimus in conspectu tuo et idcirco tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum
7 coluimus enim deos eorum iustus es Domine
8 et nunc non eis sufficit quod durissima nos opprimunt servitute csg75.630 sed robur manuum suarum idolorum potentiae deputantes
9 volunt tua mutare promissa et delere hereditatem tuam et claudere ora te laudantium atque extinguere gloriam templi et altaris tui
10 ut aperiant ora gentium et laudent idolorum fortitudinem et praedicent carnalem regem in sempiternum 14:11 ne tradas Domine sceptrum tuum his qui non sunt ne rideant ad ruinam nostram sed converte consilium eorum super eos et eum qui in nos coepit saevire disperde
12 memento Domine et ostende te nobis in tempore tribulationis nostrae et mihi da fiduciam rex deorum et universae Domine potestatis
13 tribue sermonem conpositum in ore meo in conspectu leonis et transfer cor csg68.198 illius in odium hostis nostri ut et ipse pereat et ceteri qui ei consentiunt
14 nos autem libera manu tua et adiuva me nullum alium habentem auxilium nisi te Domine habes omnium scientiam
15 et nosti quia oderim gloriam iniquorum et detester cubile incircumcisorum et omnis alienigenae
16 tu scis necessitatem meam quod abominer signum superbiae et gloriae meae quod est super caput meum in diebus ostentationis meae et detester illud quasi pannum menstruatae et non portem in diebus silentii mei
17 et quod non comederim in mensa Aman nec mihi placuerit convivium regis et non biberim vinum libaminum
18 et numquam laetata sit ancilla tua ex quo huc translata sum usque in praesentem diem nisi in te Domine Deus Abraham
19 Deus fortis super omnes exaudi vocem eorum qui nullam aliam spem habent et libera nos de manu iniquorum et erue me a timore meo (15:Preface) haec quoque addita repperi in editione vulgata


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik