monumenta.ch > Hieronymus > Ioel, 1 > 9 > 297
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXCVI.AD CONVENTUM CANTUARIENSEM. <<<     >>> EPISTULA CCXCVIII.AD MAGISTRUM HEREBERTUM.

EPISTULA CCXCVII.AD THOMAM CANTUARIENSEM EPISCOPUM. (A. D. 1170, M. Iun.) SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 THOMAE Cantuar. archiepiscopo, I. SARES. a Carnoto.
2 Consilium domini Senonensis et nostrum est, si vobis melius non occurrit, ut litterae urgentiores quas habetis penes vos de iustitia exercenda, si pax non fuerit, celerius Rothomagensi et Turonensi archiepiscopis ostendantur: saltem ut audiat hostis et terreatur. Praeterea desiderat ut suae reddantur Auxitano et Burdegalensi, quia et causae prodesse poterit, et persecutoris minuere vires, si in Guasconia auditum fuerit terram eius interdicto subiiciendam esse.
3 Nam ad Bituricensem, quidquid de guerris contingat, semper facilior probabiliter speratur accessus. Et memineritis quantum periculum et infortunium ad se traxerit mora porrigendi conventionales archiepiscopo Rothomagensi et episcopo Nivernensi, et item prohibitorias Eboracensi archiepiscopo et episcopis transmarinis. Nec dixeritis quae provenerunt vobis non fuisse praedicta, sed potius quod omnium auspicantium more, subtilitatem vestram vaticinia quae non erant a spiritu deluserunt. Utinam non sit deceptionis huius morbus irreparabilis: sed nisi coelitus data sit relevatio seu consolatio non occurrit.
4 Et quidem recte, ut arbitror, cum nos alieni ingenii imaginationibus vanis praesumeremus evolvere cordis humani latebras, quarum solus Deus arbiter est. Quid, quaeso, magis temerarium, aut in Deum, qui hoc singularis eminentiae privilegio vindicat, iniuriosius est? Nam se ipsum nosse, etiam Apollinis oraculo summam esse sapientiam adeo celebris est sententia apud philosophos, ut ei nemo veterum ausus sit refragari. De coelo si quidem, ut aiunt, descendit Γνῶθι σεαυτὸν, id est Scito te ipsum.
5 Quia ergo hic humana deficit et angelica eatenus non attingit, sola Dei sapientia est quae consilia et cogitationes hominum non imaginatione phantastica coniicit, sed sicut sunt usquequaque cognoscit. Vaticiniis ergo renuntiemus inposterum, quia nos in hac parte gravius infortunia perculerunt. Qui corda finxit, illa examinet: nos quid domi nostrae sit exploremus.
Ioannes Saresberiensis HOME