monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 295
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXCIV.AD ROBERTUM SACRISTAM. <<<     >>> EPISTULA CCXCVI.AD CONVENTUM CANTUARIENSEM.

EPISTULA CCXCV.AD MAGISTRUM GIRARDUM. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Idem magistro GIRARDO.
2 Moleste tulit dominus meus archiepiscopus quod vos qui clavem habetis scientiae, et in lege Domini, quam publice docetis, iugiter occupamini, adeo ut, mundanis disciplinis penitus reiectis, solius veritatis et iustitiae sacra confiteamini, Cantuar. archidiacono, quem solemniter excommunicatum esse non ambigitis, communicare praesumpsistis exemplo pernicioso, et quod sicut vestram conscientiam laedit, sic non modice denigrat et famam.
3 Nam nec in minus perito tantus facilis esset excessus, nedum in illo, cuius non modo doctrina, sed et vita debet auditoribus esse virtutis exemplar. Sed, quia credibilius est vos de humana infirmitate, quam de malitiae perversitate, licet grave nimis sit quod admisistis, peccasse, de mandato ipsius litteris vestris respondeo quae sequuntur, mittoque rescriptum litterarum quas ad excusationem sui domino Sagiensi transmisit, qui monuerat ut ei Parisiis occurreret in incertum.
4 Sed, ut scitis, nec equitaturas nec expensas, nec socios, qui per regnum dispersi sunt, ad tam crebros et inutiles discursus potest tam subito praeparare: quod etiam sapientes, qui eum tam facile evocant, oportuerat praemetiri. Vos autem diligentior exstitistis, qui ei, uno duntaxat interposito die, certum praestitistis diem, ut diplomate incedens episcopo Sagiensi et archidiac. Cantuar. occurreret. Sed quatenus episcopum verba et litterae vestrae obligent, melius nostis: et ipse recolit qualiter eiusdem episcopi litteris, et aliorum consilio nuper delusus sit, ut socios convocaret, et varias inutiliter procuraret expensas. Nam ad iter accinctus erat, et fatigaverat multos, cum ipsum fama vulgante didicit in Normanniam redisse; incertum an dignus haberetur qui litteris deberet aut nuntio praemoneri.
5 Fortasse Ecclesiae negotium adeo humile est, ut non nisi de latere et ex accidenti tractari debeat, et transcurrentibus tangi potius quam expleri. Sed quicunque personas quae plurimum laesae sunt, despicit, causam meminerit esse Christi, qui comprimit elationes maris, et pro arbitrio suo potestatum dispensat habenas. Ipse Cantuar.
6 Ecclesiae patronus est, et inspirabit animo domini regis, ut divinitus indultam sibi licentiam moderetur, nec eam quae satis, et supra, et contra fas et modum, gratis afflicta est, et tam ipsum quam antecessores suos tanquam pia mater promovit, aluit, et protexit, affligat amplius. Sapientior enim est, quam ut salutis suae dispendium et filii sui perniciem procuret, neque nos ignari sumus quid nuntii sui quaesierint ab apostolica sede vel obtinuerint.
7 Cessent minae, quoniam Ecclesia Dei per misericordiam eius in portu navigat, nec est a strata publica, quam Christus ostendit, recedendum, praesertim his qui in tanta acerbitate exsilii tam patenter experti sunt misericordiam Dei.
8 Oscula promittitis et amplexus, si morem geramus homini, et is qui forma Christianorum est audivit a tentatore: Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. Ipse iudicet causam suam, et dominum regem perducat ad veniam, qui malignantium consiliis impulsus, innatae benignitatis quam habere consueverat, nimis oblitus est: et, dum inimicis Ecclesiae vehementius cessit, speciem induit inimici.
9 Nec dubito quin ipse sibi dum haec gereret displiceret, sed quasi invitus insipientium clamoribus agitabatur, et trahebatur funiculis impiorum. Adiicitis ut dominus Cantuar. occurrat nominato superius episcopo et archidiac., quasi illum recepturus sit nedum ei occursurus, quem ipse solemni anathemate condemnavit, sententiamque in eum latam confirmavit apostolica sedes.
10 Utique mirum ducit quod ei praefatus Sagiensis et alii venerabiles viri praelati ecclesiarum citra absolutionem communicant, quod a se sciunt in districto examine requirendum: et fortasse in Ecclesia praesenti non dabitur oblivioni. Certo tamen certius est, quod tam episcopum Londoniensem, et ante nominatum archidiaconum dominus Cantuariensis paterna pietate recipiet, et consolabitur, ex quo se filios exhibuerint: et omnes excommunicatos, quos absolvi licitum est, viam fidei ingredientes sincerae charitatis brachiis amplexabitur.
11 Quid multa? Nihil est, dummodo conditio Ecclesiae non laedatur, quod non sit ad voluntatem domini regis paratus implere, si gratiam eius sibi et suis plene senserit reformatam. Vos autem de caetero negotiamini cautius, et absolutione quaesita diligentius, excommunicatorum participationem studiosius evitetis, nisi ab Ecclesia velitis excludi citius, et cum eis anathematis recipere portionem.
12 Sane praecedens ruina vos cautiores reddidisse debuerat, eritque sequentis gravior reparatio, si, quod absit! post commonitiones et pericula toties instructa discretio non declinaverit causam. Optata salute vos impertiar, cum licuerit.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXCIV.AD ROBERTUM SACRISTAM. <<<     >>> EPISTULA CCXCVI.AD CONVENTUM CANTUARIENSEM.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 295