monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 283
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCLXXXII.AD TURSTINUM DE ACOLT. <<<     >>> EPISTULA CCLXXXIV.AD MAGISTRUM ODONEM.

EPISTULA CCLXXXIII.AD BALDWINUM DE VALLE DARII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Idem BALDWINO de Valle Darii.
2 Qui te loquentem vel scribentem audit, meminisse potest officii quod primum exercuisti in curia quando sub rege Stephano, et cum praefato Ricardo militabas adhuc pene puer. Solebas esse ingenii perspicacis, et ad omne et omnium super omnes coaetaneos tuos promptus obsequium, antequam te grammaticorum immergeres turbis.
3 Ergo quae loqueris partim antiquam institutionem redolent, partim doctrinam modernorum. Inde est quod licet antiquam pellem mutare non possis, te tamen litterae faciunt insanire. Sed ut olim scire consueveras, sanus insanis videtur furiosus, et ebriis lucernae duplicari: et frequens est ut homines bestias putent, et ut sui non meminerint aut suorum. Quod tamen tibi tuique similibus imputari non debet, quibus tam natura quam mos patrius ebriositatem ingerit, ut etiam ieiuni sobrii esse non possint. Moribus enim Thebani estis. Sic Agave filium pro vitulo immolat, et quisque apud vos se et sua sacrificat Baccho.
4 Cum Cerere tamen et Baccho lis est. Sed in cervisia quae apud vos vincit, regnat, imperat, praevalet Ceres, et ingenia vestratum acuit ut Franciam nostram vervecum patriam credas, et Francos esse verveces. Quod unde tibi in mentem venerit nescio, nisi ex praedicta causa, vel quia tu cum gente tua, nostra, id est Francorum cornua times, nos Francos ebriosos putas, ac si loripes rectum derideat, Aethiops album.
5 Sed haec et similia vestratibus licent, imo et decent. De caetero si nondum ebrius es, insta opportune importune Britoni super epistulis beati Hieronymi, et latori praesentium quam poteris opem feras salvis proprietatibus. Valete.
Ioannes Saresberiensis HOME