monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 142
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CXLI.AD BARTHOLOMAEUM EXONIENSEM. <<<     >>> EPISTULA CXLIII.AD HENRICUM COMITEM CAMPANIAE

EPISTULA CXLII.AD MAGISTRUM HUNFRIDUM BOVI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Magistro HUNFRIDO BOVI.
2 A sapiente quaerendum esse consilium, Scripturarum monita docent, et fidem amicorum in angustiis comprobandam; et qua quis erga alium moveatur affectione, articulus necessitatis examinat. Cum vero minus dubito de sapientia vestra, quam litterarum copia, tum rerum experientia comparastis, tum, quod primum est, suscepistis ex gratia; nec de ea apud vos quam natura et virtus vestra multis probata mihi pollicentur, charitate diffido.
3 Inde est quod a vobis in huius meae necessitatis articulo consilium petens, precor attentius, quatenus mihi per nuntium, quem ad dominum Baiocensem direxi, super statu meo rescribatis, quod salva honestate sine qua nihil expediens arbitror, maxime videbitur expedire. Ut autem de consilio dando plenius instruamini, causa mea haec est.
4 Ecclesiae et archiepiscopo Cantuariensi debitam servavi fidem, et ei ubi iustitia et modestia videbantur adesse, et in Anglia, et in partibus cismarinis fideliter astiti. Sicubi vero aut exorbitare a iustitia, aut modum excedere videbatur, restiti ei in faciem. Horum mihi Deus testis est, et conscientia, et amici, et socii, qui nobiscum versati sunt.
5 In his autem omnibus contra honorem domino regi debitum, aut utilitatem, ex proposito nihil feci, sicut dictante iustitia docere paratus sum, si liberum et tutum fuerit; aut si in aliquo invenirer obnoxius, condigne et animo libenti satisfaciam. Tractatum est hoc anno de pace mea, et obtentum est a rege, ut mihi liceret redire, si tactis sanctis iurare vellem, quod contra honorem vel utilitatem eius non fuerim in partibus cismarinis.
6 Retuli hoc ad dominum papam, et respondit regem et curiam interpretaturos fuisse contra eius honorem, si quid a me factum agnosceret contra ipsius voluntatem, et dissuasit ne sub ea conditione redirem, sed exspectarem, ut ira eius aliquantulum deferveret. Deinde sollicitaverunt me quidam, ut praestarem securitatem, quod in nullo deinceps iuvarem archiepiscopum, ut sic redirem in gratia regis.
7 Ego autem, licet non tenear archiepiscopo ad fidelitatem ex hominio vel iuramento, nec fidei obligatione, utpote qui nihil ei debeo, nisi obedientiam, quae omni episcopo debetur a subiectis suis, quia tamen inhonestum credidi esse dominum abnegare, et renuntiare obedientiae, quod nullus adhuc de toto regno fecit, conditionem hanc recipiendam esse non credidi. Alias autem quidquid salva conscientia et fama possem, libenter facerem.
8 Cum haec domino Rothomagensi, de quo multum confido, exponerem, mihi constanter auxilium repromisit. Placeat itaque vobis mihi super haec rescribere consilium vestrum, sciatisque pro certo, quia mihi propositum est, ut non sim de caetero curialis: et hoc ipsum bene novit dominus Cantuariensis, a cuius me subtraxi consortio, sed nec fidem subtraho, nec charitatem.
Ioannes Saresberiensis HOME