monumenta.ch > Gregorius Magnus > 10 > bsbBSB-InkG-296GW11398.107 > 6
Gregorius Turonensis, Historiae, 10, V Quod Chuppa limitem Toronum inrupit. <<<     >>> VII Quod in ipsa urbe rex Childeberthus clericis, ne tributum redderent, praestitit.

VI De carcerariis Arvernis.

1  Apud Arvernus vero vincti carceris nocte, nutu Dei disruptis vinculis reseratisque aditibus custodiae, egressi, eclesiam ingressi sunt. Quibus cum Eulalius comes onera catinarum addi iussissit, ut super eos posita, extemplo ceu vitrum fragile comminuta sunt; et sic, obtenente Avito pontifice , eruti, propriae sunt redditi libertati.

bnf5920.131 bnf9765.99 cpl864.222