monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 7 > 5
Gregorius Turonensis, Historiae, 10, IV Mauricius interfectores direxit. <<<     >>> VI De carcerariis Arvernis.

V Quod Chuppa limitem Toronum inrupit. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1  His autem diebus Chuppa, qui quondam comes stabuli Chilperici regis fuerat, inrupto Toronicae urbis termino, pecora reliquasque res, quasi praedam exercens, diripere voluit. Sed cum hoc incolae praesensissent, collecta multitudine, eum sequi coeperunt. Excussaque praeda, duos ex pueris eius interfectis, hic nudus aufugit, aliis duobus pueris captis; quibus vinctis, ad Childeberthum regem transmiserunt; quos ille in carcerem conici iubens, interrogari praecipit, cuius auxilio Chuppa fuisset ereptus, ut ab his non compraehenderetur qui sequebantur. 2  Responderunt, hoc Animodi vicarii dolo, qui pagum illum iudiciaria regebat potestate, fuisse. Protinusque rex, directis litteris, comitem urbis iubet, ut eum vinctum in praesentia regis dirigerit; quod si resistere conaretur, vi oppraessum etiam interficeret, si principis gratiam cupiebat adquirere. 3  Sed ille non resistens, datis fideiussoribus, quo iussus est abiit, repertumque Flavianum domesticum, causatus cum socio nec noxialis inventus, pacificatus cum eodem, redire ad propria iussus est, datis tamen domestico illi munera prius. Ipsi quoque Chuppa, iterum commotis quibusdam de suis, filiam Badigysili quondam Caenomannensis episcopi diripere sibi in matrimonio voluit. 4  Inruens autem nocte cum coneo sociorum in villam Maroialensi, ut voluntatem suam expleret, bnf5920.62 r praesensit eum dolumque eius Magnatrudis matrisfamilias, genetrix scilicet puellae; egressaque cum famulis contra eum, vi reppulit, caesis plerisque ex illis, unde non sine pudore discessum est.

bnf9765.99 cpl864.222

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik