monumenta.ch > Beda Venerabilis > 19
Beda, De Natura Rerum, XVIII. De lacteo circulo. <<<     >>> XX. De natura et situ lunae.

CAPUT XIX. De cursu et magnitudine solis. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Solis ignem dicunt aqua nutriri, multoque hunc luna ampliorem; lunam vero terra esse maiorem, unde et cunctis bnf11130.76 unius magnitudinis apparet. Quod enim nobis quasi cubitalis videtur, nimiae celsitudinis, distantia facit; alioqui maior oriens Indis, et maior Britannis apparet occidens, qui dum natura sit igneus, motu quoque nimio calorem adauget.
2 Hic cursu variante dies et menses, tempora dividit et annos, aeris temperiem accedendo vel recedendo pro temporum ratione dispensat, ne si semper in iisdem moraretur locis, alia calor, alia frigus absumeret.

bav1449.227 bnf1615.265 bnf8671.61 bnf13013.43 csg248.86 csg250.131 csg251.38

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik