monumenta.ch > Beda Venerabilis > 17
Beda, De Natura Rerum, XVI. De zodiaco circulo. <<<     >>> XVIII. De lacteo circulo.

csg251.38  CAPUT XVII. De duodecim signis. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Signa duodecim vel a causis annalibus, vel a gentilium fabulis nomina sumpserunt. Nam Arietem Martio mensi propter Ammonem Iovem tribuunt; unde et in eius simulacro arietis cornua fingunt; Taurum Aprili, bav1449.108 r propter eumdem Iovem, quod in bovem sit fabulose conversus; Castorem et Pollucem Maio, propter insigne virtutis; porro Cancrum Iunio, quando sol ad inferiora redit, quia Cancer impulsus retro cursum dirigere soleat; Leonem, quem occidit Hercules, Iulio, propter vim fervoris assignant; Virginem Augusto, quod tunc exusta caloribus tellus nihil pariat; Libram Septembri, ob aequalitatem diei et noctis; Scorpium et Sagittarium equinis cruribus deformatum, propter fulmina mensium ipsorum, October et November accipiunt; Capricornum December, propter capram Iovis nutricem, cuius extrema pisci similia pincsg250.131guntur, quod huius mensis ultima pluvialia sint; Aquarium Ianuario; Februario Pisces, ob menses imbriferos tradunt.
2 Singulis autem signis XXX partes, ternae vero decades deputantur, bnf1615.131 r eo quod sol XXX diebus et decem semis horis illa percurrat, a medio mensis. id est, XV kalendarum die semper incipiens.

bnf8671.61 bnf11130.75 bnf13013.43 csg248.86

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik