monumenta.ch > Beda Venerabilis > 14
Beda, De Natura Rerum, XIII. De ordine eorum. <<<     >>> XV. Quare mutent colores.

CAPUT XIV. De apsidibus eorum. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Sunt autem sui cuique planetarum circuli, quos Graeci apsidas in stellis vocant, aliique quam mundo, bnf11130.74 quoniam terra a verticibus duobus, quos appellaverunt polos, centrum coeli, necnon et signiferi est obliqui inter eos siti. Omnia autem haec constant ratione circini semper indubitata. csg250.129 Ergo ab alio cuique centro apsides suae exsurgunt, ideoque diversos habent orbes, motusque dissimiles.
2 Quoniam interiores apsidas necesse est breviores esse, igitur a terrae bav1449.107 v centro apsides altissimae sunt, Saturno in Scorpione, Iovi in Virgine, Marti in Leone, Soli in Geminis, Veneri in Sagittario, Mercurio in Capricorno, Lunae in Tauro, mediis omnium partibus; et e contrario ad terrae centrum humillimae atque proximae; sicque fit ut tardius moveri videantur, cum altissimo ambitu feruntur, non quia accelerent tardentve bnf1615.130 v naturales motus, qui certi ac singuli sunt illis, sed quia deductas a summa apside lineas coarctari ad centrum necesse est, sicut in rotis radios, idemque motus alias maior, alias minor centri propinquitate sentitur. Motum autem augeri quandiu in vicinia sunt terrae, cum abscedant in altitudinem minui, lunae maxime sublimitatibus approbatur. De quibus si plenius scire velis, lege Plinium Secundum, ex quo et ista nos excerpsimus.

bnf8671.60 bnf13013.42 csg248.85 csg251.37

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik