monumenta.ch > Orosius > Caput 10
Orosius, Historiae, Liber 4, 9 <<<     >>> 11

Caput 10 SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Post haec fessi tot malis Carthaginienses petendam esse pacem a Romanis decreverunt. ad quam rem Atilium Regulum antea ducem Romanum, quem iam per quinque annos captivum detinebant, inter ceteros legatos praecipue mittendum putaverunt: quem non impetrata pace ab Italia reversum resectis palpebris inligatum in machina vigilando necaverunt. 2  alter deinde Atilius Regulus et Manlius Vulsco, ambo bis consules, cum classe ducentarum navium et quattuor legionibus Lilybaeum profecti: quod oppidum in promuntorio situm Romani obsidere conati, superveniente Hannibale qui Hamilcaris filius fuit victi, maiore exercitus sui parte perdita ipsi aegre evaserunt. 3  post hos Claudius consul cum classe centum viginti navium ad Drepani portum contra hostem profectus: ubi mox exceptus classe Poenorum superatusque est. et ipse quidem cum triginta navibus Lilybaeum in castra confugit, reliquae omnes, id est nonaginta, aut captae aut demersae fuerunt; octo milia militum caesa, viginti milia capta referuntur. Gaius quoque Iunius collega Claudi universam classem naufragio amisit. 4  Anno etiam consequenti classis Punica in Italiam transiit eiusque plurimas partes longe lateque vastavit. 5  interea Lutatius cum classe trecentarum navium in Siciliam transvectus dum apud Drepanam civitatem pugnam inter primores ciet, transfixo femore aegerrime, cum iam obrueretur, ereptus est. 6  porro autem Poeni cum quadringentis navibus magnisque copiis ad Siciliam duce Hannone concurrunt. nec Lutatius segnior, immo consilia Poenorum mira celeritate praevenit. postquam proxime sibi utrorumque classes apud Aegades insulas per totam noctem intertextis propemodum anchoris constiterunt, orta luce prior Lutatius signum bello dedit. 7  crudescente pugna victus Hanno navem avertit et dux fugae primus fuit. aliquanta cum eo pars exercitus sui Africam petiit, alii confugere Lilybaeum; sexaginta et tres Punicae naves captae sunt, centum viginti quinque demersae, triginta duo milia hominum capta, caesa quattuordecim milia fuere; Romanorum autem duodecim naves demersae sunt. 8  Lutatius deinde ad Erycinam civitatem quam Poeni tenebant, venit ibique duo milia Carthaginiensium conserta pugna interfecit.