monumenta.ch > Beda Venerabilis > 12
Beda, De Natura Rerum, XI. De stellis. <<<     >>> XIII. De ordine eorum.

CAPUT XII. De cursu planetarum. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Inter coelum terramque septem sidera pendent; certis discreta spatiis, quae vocantur errantia, contrarium mundo agentia cursum, id est, laevum, illo semper in dextram praecipiti. Et quamvis assidua conversione immensae celeritatis attollantur ab eo, rapianturque in occasus, adverso tamen ire motu per suos quaeque passus advertuntur, nunc inferius, nunc superius, propter obliquitatem signiferi vagantia. Radiis autem solis praepedita, anomala, vel retrograda, vel stationaria fiunt.