monumenta.ch > Cassianus > 2
Cassianus, Collationes, 3, 24, PRIMUM. <<<     >>> III. De qualitate locorum quae ab anachoretis expeti debeant.

CAPUT II. Quomodo nostros senex patefecerit errores. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Necdum vos desideriis renuntiasse mundanis, nec mortificasse concupiscentias pristinas, cogitationum vestrarum prodit infirmitas. Nam sicut desidiam cordis vestri desideriorum vestrorum pervagatio protestatur, hanc peregrinationem ac parentum absentiam, quam mente potius suscipere debuistis, carne tantummodo sustinetis.
2 Sepulta enim haec omnia ac de cordibus vestris evulsa penitus iam fuissent, si vel rationem ipsius abrenuntiationis, vel principalem solitudinis causam, in qua consistimus, coepissetis. Ideoque vos illa otii aegritudine sentio laborare quae in Proverbiis ita notatur, In desideriis est omnis otiosus, et iterum: Desideria occidunt pigrum (Proverb. XXI). Nam et nobis poterant haec quae commendastis carnalium commodorum non deesse compendia, si credidissemus ea nostro convenire proposito, aut talem ex illis amoenitatum voluptatibus fructum nobis iudicassemus posse conferri, qualis iste est qui de hoc locorum squalore et corporis contritione conquiritur.
3 Nec sumus ita parentum solatio destituti, bsb47266.223 ut desint qui de suis substantiis sustentare nos gaudeant, nisi nobis illa sententia Salvatoris occurrens, quidquid ad fotum huius pertinet carnis excluderet, qua dicitur, Qui non reliquerit sive oderit patrem, et matrem, et filios, et fratres, non potest meus esse discipulus (Lucae XIV). Quod si parentum quoque essemus praesidio destituti, certe vel potentum mundi istius obsequia deesse non possent, qui promptissima largitate necessitatibus nostris cum omni gratiarum actione subministrare gauderent, quorum munificentia sustentati, parandi victus sollicitudine careremus, nisi nos vehementer illa prophetica maledictio deterreret; nam Maledictus, inquit, homo qui ponit spem suam in homine; et, Nolite confidere in principibus. Potuimus etiam cellulas saltem nostras super Nili fluminis alveum collocantes, aquam habere pro foribus, ne eam a quatuor millibus passuum nostris cogeremur deferre cervicibus, nisi nos ad tolerantiam laboris istius indefessos beatus Apostolus reddens, hoc iugiter animaret eloquio: Unusquisque, inquiens, propriam mercedem accipiet secundum suum laborem. Nec ignoramus esse nonnulla in regionibus nostris amoena secreta, in quibus pomorum copia, et hortorum gratia, vel ubertas, necessitatem bsb47266.224 victus nostri minimo labore corporis expedirent; nisi impingendam nobis illam exprobrationem quae ad illum in Evangelio directa est divitem, vereremur: Quia recepisti consolationem tuam in vita tua (Lucae XVI). Sed despectis illis omnibus et cum universa mundi huius voluptate contemptis, his tantum squaloribus delectamur, universisque deliciis horrendam solitudinis istius praeferimus vastitatem, neque huic arenarum amaritudini quantasvis uberis glebae divitias comparamus, non temporalia huius corporis lucra, sed aeterna spiritus emolumenta sectantes. Parum est enim renuntiasse monachum semel, id est, in primordio conversionis suae contempsisse praesentia, nisi eis quotidie renuntiare perstiterit.
4 Usque in finem namque huius vitae illud nobis dicendum est cum propheta, Et diem hominis non desideravi, tu scis. Unde et Dominus in Evangelio: Si quis vult, inquit, post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me (Lucae IX).

csg575.148

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik