monumenta.ch > Cassianus > 22
Cassianus, Collationes, 3, 21, XXI. Interrogatio utrum abstinentia ieiunii relaxata non obsit corporis castitati? <<<     >>> XXIII. De refectionis tempore atque mensura.

CAPUT XXII. Responsio de reservando continentiae temperamento. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Theonas: Si universa quae gerimus rationabili mentis appendamus examine, et de puritate cordis nostri non aliorum iudicium, sed nostram semper conscientiam consulamus, certum est istam refectionis intercapedinem iuste districtioni obesse non posse, si modo, ut dictum est, aequam indulgentiae continentiaeque mensuram pari lance perpendens, utramque similiter nimietatem mens incorrupta castiget; et utrum spiritum nostrum deliciarum deprimat pondus, an vero alteram, hoc est corporis partem, maior abstinentiae inclinet austeritas, vera discretione distinguat, illam vel comprimens, vel sublevans portionem, quam vel extolli senserit, vel gravari.
2 Nihil enim Dominus noster ad cultum atque hocsg575.63norem suum absque iudicii moderatione vult fieri, quia Honor regis iudicium diligit. Et idcirco sapientissimus Salomon, bsb47266.123 ut in neutram partem vergente iudicio declinemus, admonet dicens, Honora Deum de tuis iustis laboribus, et deliba ei de fructibus iustitiae tuae. Etenim residet in conscientia nostra incorruptus quidam ac verus iudex, qui nonnumquam super statu puritatis nostrae, cunctis errantibus, solus ipse non fallitur. Omni enim cautione atque solertia iugi si circumspecti cordis servetur intentio, quomodo, iudicio nostrae discretionis errante, aut inconsideratae continentiae cupiditate succensi, aut desiderio nimiae remissionis illecti, substantiam virium nostrarum iniquae trutinae examinatione libremus, sed in altera quidem lance animae puritatem, in altera vires corporis collocantes, ita vero conscientiae iudicio utraque pendamus, ut in neutram partem unius rei affectu praeponderante perversi, vel ad immodicam districtionem, vel ad nimiam remissionem, aequalitatis libram propensius inclinemus, et illud nobis vel pro remissionis vel pro districtionis nimietate dicatur, Nonne si recte offeras, non autem recte dividas, peccasti? Illas etenim ieiuniorum victimas, quas nobis violenta viscerum convulsione inconsiderate excsg575.64torquentes Domino recte offerre nos credimus, ille qui diligit misericordiam et iudicium, exsecrabsb47266.124tur dicens, Ego Dominus diligens iudicium, et odio habens rapinam in holocaustum. Illos etiam qui oblationem, id est, officiorum atque actuum suorum praecipua ad fotum carnis atque usus proprios praesumentes, reliquias eorum Domino ac minimam deferunt portionem, velut operarios fraudulentos sermo divinus ita condemnat, Maledictus qui facit opus Domini fraudulenter. Non ergo immerito eum qui se ita iniquo fallit examine, increpat Dominus dicens: Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant. Et idcirco beatus Apostolus, ut, discretionis moderamina retinentes, in neutram partem illecti nimietate vergamus admonet, dicens: Rationabile obsequium vestrum. Quam rem etiam legislator similiter interdicit, ita praecipiens: Statera iusta, et aequa sint pondera, iustus modius, aequusque sextarius; Salomone quoque parem super hoc sententiam proferente: Pondus magnum et pusillum, et mensurae duplices, immunda sunt apud Dominum utraque, et qui facit ea in adinventionibus suis compedietur. Proinde non solum illo quo diximus, sed etiam hoc modo studendum est nobis, ut nec iniqua csg575.65 pondera in cordibus nostris, nec in horreis conscientiae nostrae mensuras duplices habeamus; id est, ne ea ipsi quae districtionis bsb47266.125 regulam molliunt remissiore indulgentia praesumentes, eos quibus verbum Domini praedicamus districtioribus praeceptis et gravioribus quam ipsi perferre possimus ponderibus obruamus.
3 Quod cum facimus, quid nisi duplici pondere atque mensura praeceptorum Domini mercem frugemque vel appendimus vel metimur? Si enim aliter ea nobis, aliter nostris fratribus dispensemus, recte increpamur a Domino, eo quod stateras dolosas ac mensuras duplices habeamus, secundum illam sententiam Salomonis qua dicitur, Abominatio est Domino pondus duplex, et statera dolosa non est bona in conspectu eius (Ibid.). Hoc etiam modo reatum dolosi ponderis duplicisque mensurae evidenter incurrimus, si districtiora quaedam quae privatim per nostras cellulas exercere consuevimus humanae laudis cupiditate coram fratribus ostentemus, abstinentiores scilicet et sanctiores apparere affectantes humano conspectui quam divino.
4 Qui morbus praecipue non modo vitandus, verum etiam abominandus est nobis. Sed interim a quaestione proposita paulo longius evagati, ad eamdem a qua discessimus, revertamur.



Cassianus, Collationes, 3, 21, XXI. Interrogatio utrum abstinentia ieiunii relaxata non obsit corporis castitati? <<<     >>> XXIII. De refectionis tempore atque mensura.
monumenta.ch > Cassianus > 22

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik