monumenta.ch > Ordericus Vitalis > sectio 40 > sectio 357 > 10
Cassianus, Collationes, 3, 21, IX. Quemadmodum non acquiescente uxore sua ad monasterium pervolarit. <<<     >>> XI. Quaestio cur in Aegypto totis diebus Quinquagesimae non ieiunetur, nec genua in oratione curventur.

CAPUT X. Exponit Cassianus quorsum exemplum istud in medium produxerit. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Nemo autem existimet nos haec ad provocanda coniugiorum divortia texuisse, qui non solum nuptias minime condemnamus, verum etiam Apostolicam sequentes sententiam, dicimus: Honorabile connubium in omnibus, et torus immaculatus; sed ut lectori initium conversionis quo tantus ille vir Deo dicatus est, fideliter panderemus.
2 A quo bona gratia hoc primum deposco, ut, sive hoc ei placeat sive displiceat, me quobsb47266.108quomodo a calumnia alienum esse concedens, in suo hoc facto aut laudet aut reprehendat auctorem. Ego autem qui non meam super hac re sententiam prompsi, sed rei gestae historiam simplici narratione complexus sum, aequum est ut sicut mihi de eorum qui hoc factum probant laude nihil vindico, ita eorum qui id improbant non pulser invidia.
3 Habeat ergo suum de illo, ut diximus, unusquisque iudicium; sed moneo ut ita censuram sui castiget examinis, ne se aequiorem aut sanctiorem divino credat esse iudicio, quo in eum etiam apostolicarum collata sunt signa virtutum, ut taceam de tantorum Patrum sententia, a quibus factum eius non solum minime reprehensum, verum etiam usque adeo collaudatum esse manifestum est, ut eum summis ac sublimissimis viris diaconiae electione praetulerint. Et puto tot spiritualium virorum, Deo auctore, prolatum non errasse iudicium, quod etiam tanta signorum, ut supra iam dictum est, admiratio confirmabat.

csg575.54

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik