monumenta.ch > Ambrosius > sectio 1 > sectio > 11
Cassianus, Collationes, 3, 20, X. De satisfactionis indicio, et oblivione praeteritorum criminum. <<<    

CAPUT XI. Venialium peccatorum non debet nos capere oblivio, sed mortalium dumtaxat. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Verum ista praedictae oblivionis definitio super capitalibus tantum sit criminibus constituta, quae Mosaica quoque damnantur, quorum sicut per conversationem bonam abiiciuntur vel consumuntur bsb47266.90 affectus, ita etiam accipit poenitentia finem. Caeterum ab istis minutis in quibus septies iustus cadit, ut scriptum est, et resurgit, numquam deerit poenitudo.
2 Aut enim per ignorantiam, aut per oblivionem, aut per cogitationem, aut per sermonem, aut per obreptionem, aut per necessitatem, aut per fragilitatem carnis, csg575.48 singulis diebus vel inviti, vel volentes frequenter incurrimus, pro quibus et David orans Dominum, purificationem atque indulgentiam deprecatur, dicens: Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me, et ab alienis parce servo tuo. Et Apostolus: Non enim quod volo facio bonum, sed quod odi malum, hoc ago. De quibus idem etiam eiulans exclamavit: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius (Ibid.). Tanta enim in his facilitate tamquam naturali lege prolabimur, ut quantalibet circumspectione atque custodia caveantur, non possit ad plenum ista vitari; de istis siquidem unus discipulorum, quem diligebat Iesus, abrupta definitione pronuntiat, dicens: Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et verbum eius non est in nobis. Proinde perfectionis culmen pertingere cupienti non satis proderit ad finem poenitentiae pervenisse, id est ab illicitis temperare, bsb47266.91 nisi etiam in illis virtutibus indefesso cursu semetipsum semper extenderit quibus ad satisfactionis indicia pervenitur.
3 Nec enim a fetidissimis criminum sordibus, quae abhorret Dominus, quemquam abstinuisse sufficiet, nisi etiam illam bonam virtutum fragrantiam qua Dominus delectatur, puritate cordis et Apostolicae charitatis perfectione, possederit. Hucusque abbas Pinufius de satiscsg575.49factionis indicio ac poenitentiae fine disseruit. Qui licet ut in eius coenobio residere mallemus sollicito deprecaretur affectu, tamen fama Scythioticae solitudinis invitatos, cum retinere non posset, emisit.


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik