monumenta.ch > Ambrosius > sectio 5 > 9
Cassianus, Collationes, 3, 20, VIII. Multis modis ad peccatorum expiationem perveniri posse. <<<     >>> X. De satisfactionis indicio, et oblivione praeteritorum criminum.

CAPUT IX. Quod utilis sit perfectis oblivio peccati, et quod flagitiorum recordatio sit vitanda. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Caeterum quod paulo ante dixisti, te etiam de industria praeteritorum peccatorum memoriam retractare, hoc fieri penitus non oportet, quinimmo etiamsi violenter irrepserit, protinus extrudatur. Multum namque retrahit mentem a contemplatione puritatis, eius praecipue qui in solitudine commoratur, implicans eam sordibus mundi huius, et praefocans fetore vitiorum.
2 Dum enim recolis ea quae secundum principem saeculi sive per ignorantiam sive per lasciviam commisisti, ut concedam tibi quod in hac cogitatione posito oblectatio nulla subrepat, certe antiquae putredinis vel sola contagio necesse est ut tetro mentem fetore corrumpat, et spiritalem virtutum fragrantiam, id est, suavitatem boni odoris excludat. Cum ergo praeteritorum memoria vitiorum pulsaverit sensum, bsb47266.87 ita ab ea resiliendum est, sicut refugit vir honestus et gravis, si impudicae ac procsg575.45cacis feminae in publico aut colloquiis aut amplexibus appetatur.
3 Qui utique nisi se a contactu eius festinus abstraxerit, et vel brevissimam moram inhonestae confabulationis admiserit, etiamsi consensum impudendae respuat voluptatis, infamiae tamen ac reprehensionis notam cunctorum praetereuntium iudicio non evadet. Ita igitur etiam nos oportet cum fuerimus in huiusmodi cogitationes pestifera recordatione deducti, raptim ab earum contemplatione discedere, et implere illud quod a Salomone praecipitur: Sed exili, inquit, noli demorari in loco eius, neque intendas oculo tuo in eam; ne videntes nos angeli immundis ac turpibus cogitationibus involutos, non possint de nobis praetereuntes dicere: Benedictio Domini super vos, benediximus vobis in nomine Domini. Impossibile namque est mentem bonis cogitationibus immorari, cum principale cordis ad turpes atque terrenos intuitus fuerit devolutum.
4 Vera est enim illa Salomonis sententia: Oculi tui cum viderint alienam, os tuum tunc loquetur prava, et iacebis tamquam in corde maris, et sicut gubernator in magna tempestate; dices autem: Ferierunt me, sed non dolui; et deluserunt me, ego autem nescivi. Derelictis autem non solum turpibus, bsb47266.88 sed etiam terrenis cogitationibus universis, erigenda est semper ad coelestia nostrae mentis intentio, secundum Salvacsg575.46toris nostri sententiam. Ubi enim ego sum, inquit, illic et minister meus erit. Solet enim frequenter accidere ut dum vel suos vel aliorum lapsus imperitorum quispiam miserantis retractat affectu, ipse etiam subtilissimi teli voluptario perstringatur assensu; et initium sub specie pietatis exortum, obsceno ac noxio fine concludit. Sunt enim viae quae videntur hominibus rectae, novissima autem earum venient in profundum inferni. Quapropter studendum est nobis ut virtutum potius appetitu et desiderio regni coelorum, quam noxiis vitiorum recordationibus, nosmetipsos ad compunctionem laudabilem provocemus, quia necesse est tamdiu quempiam pestilentissimis cloacae fetoribus praefocari, quamdiu supra eam stare vel coenum eius voluerit commovere


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik