monumenta.ch > Cassianus > 8
Cassianus, Collationes, 3, 18, VII. De Sarabaitarum principio et conversatione. <<<     >>> IX. Interrogatio quid intersit inter coenobium et monasterium.

CAPUT VIII. De quarto genere monachorum. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 bsb47266.23 Sane est etiam aliud quartum genus quod nuper cernimus emersisse in his qui anachoretarum sibi specie atque imagine blandiuntur, quique in primordiis suis fervore quodam brevi, coenobii perfectionem videntur expetere, sed continuo tepefacti, dum pristinos mores ac vitia resecare contemnunt, nec iugum humilitatis ac patientiae diutius sustinere contenti sunt, subdique seniorum imperio dedignantur, separatas expetunt cellas, ac solitarii sedere desiderant, ut ita scilicet a nemine lacessiti, patientes, mansueti ac humiles possint ab hominibus aestimari.
2 Quae institutio, immo tepor, eos quos semel infecerit, ad perfectionem numquam permittit accedere. Hoc enim modo non solum non abscindentur, verum etiam in deterius eorum vitia convalescent, dum a nemine provocati, ut quoddam lethale et intestinum virus, quanto amplius celatum fuerit, tanto profundius serpens insanabilem morbum generat aegrotanti. Pro reverentia enim singularis cellae, nullus iam vitia solitarii audet arguere, quae ille ignorari maluit quam curari.
3 Porro virtutes non occultatione vitiorum, sed expugnatione, pariuntur.


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik