monumenta.ch > Ordericus Vitalis > sectio 39 > sectio 158 > 3
Cassianus, Collationes, 3, 18, II. Quomodo rudes monachi exemplo seniorum debeant erudiri. <<<     >>> IV. De tribus generibus monachorum quae intra Aegyptum sunt.

CAPUT III. Quod iuniores seniorum praecepta discutere non debeant. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Quamobrem, si vos, quemadmodum credimus, Dei causa ad aemulationem nostrae cognitionis attraxit, omnibus institutis quibus illic primordia vestra praeventa sunt, bsb47266.11 penitus abdicatis, quaecumque seniores vestros agere vel tradere videritis, summa humilitate sectamini. Neque vos moveat, aut ab imitatione retrahat ac divertat, etiamsi vobis ad praesens alicuius rei vel facti ratio vel causa non liqueat, quia eos qui bene de cunctis ac simpliciter sentiunt, et universa quae a senioribus tradi gerive perspexerint, fideliter imitari magis quam discutere student, per operis experientiam etiam rerum omnium scientia subsequetur.
2 Caeterum numquam rationem veritatis intrabit quisquis a discussione coeperit erudiri, quia videns eum inimicus suo potius quam patrum iudicio confidentem, facile in id usque propellit, ut etiam illa quae maxime utilia atque saluberrima sunt, superflua ei videantur et noxia. Atque ita praesumptioni eius callidus hostis illudit, ut irrationabilibus definitionibus suis pertinaciter inhaerendo, hoc solummodo sibi sanctum esse persuadeat, quod rectum atque iustissimum suae tantum obstinationis errore censuerit.


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik