monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.q.1a.152 > 31
Cassianus, Collationes, 2, 17, XXX. Quemadmodum celanda aliis committi debeant. <<<    

CAPUT XXXI. Nihil super his quae ad usum communis vitae attinent definiendum. SHOW APPARATUS

1 Et idcirco nihil debet abrupte monachus super his dumtaxat quae ad corporales exercitationes pertinent definire, ne adversarium ad impugnationem eorum quae velut sub legis observatione custodit, magis incitans, citius ea violare cogatur. Praefigens siquidem sibi legem unusquisque sub libertatis gratia constitutus, perniciosa semetipsum obligat servitute, ut ea quae licite, immo etiam laudabiliter, cum gratiarum actione praesumere potuisset, si necessitas fortasse compulerit, velut transgressor percipere compellatur cum praevaricatione peccati.
2 Ubi enim non est lex, nec praevaricatio. Hac beatissimi Ioseph institutione atque doctrina velut divino oraculo confirmati, in Aegypto residere maluimus. Sed licet parum deinceps de nostra essemus promissione solliciti, tamen expleto septem annorum numero, sponsionem nostram gratanter implevimus.
3 Excurrentes namque ad coenobium nostrum illo iam tempore quo de impetrando ad eremum reditu fiduciam gerebamus, primum senioribus nostris honorem debitum solvimus: deinde animis eorum qui pro charitatis ardore creberrimis litterarum nostrarum satisfactionibus nequaquam fuerant deliniti, pristinam redintegravimus charitatem; tandemque ad plenum aculeo nostrae sponsionis avulso, his quoque cum gaudio prosequentibus ad Scythioticae solitudinis secreta remeavimus. Hanc vobis, o sancti fratres, illustrium Patrum scientiam atque doctrinam nostra, ut potuit, elucubravit inscitia, quam etiamsi incultus forsitan sermo confudit potius quam digessit, quaeso ne laudem insignium virorum reprehensio nostrae rusticitatis evacuet.
4 Tutius siquidem nobis in conspectu nostri iudicis visum est doctrinae huius magnificentiam vel incultis sermonibus prodere quam silere; quippe cum et profectui lectoris, si sublimitatem sensuum contempletur, hoc quod imperitia nostri sermonis offenditur obesse non possit, et maior sit nobis utilitatis cura quam laudis. Neque enim hoc quod sanctorum virorum dicta descripsi, et plenum periculi, et egenum laudis esse non noveram; sed prudens, ut dicitur, laqueo pedem indidi, nec me indubitato discrimini sub incerta spe alieni profectus tradere recusavi; monens omnes ad quorum manus opuscula ista pervenerint, ut quidquid placuerit in eis, patrum, nostrum vero sciant esse quod displicet, omnes quibus amabilis est vita et doctrina sanctorum.

csg576.158