monumenta.ch > Cassianus > 28
Cassianus, Collationes, 2, 17, XXVII. Quod sancti viri pertinaces ac duri esse non possunt. <<<     >>> XXIX. Responsio, in quibus immobilis definitio sit tenenda, et in quibus, si oportuerit, rescindenda.

CAPUT XXVIII. Interrogatio an sit contrarium praedictae sententiae illud quod dicitur, Iuravi et statui, etc. SHOW APPARATUS

1 Germanus: Quantum ad hanc rationem pertinet quae evidenter copioseque digesta est, nihil oportet monachum definire, ne aut praevaricator inveniatur aut pertinax. Et ubi illud Psalmistae postponimus eloquium, Iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae? Quid est enim aliud iurare et statuere, quam definita immobiliter custodire?

csg576.158