monumenta.ch > Cassianus > 27
Cassianus, Collationes, 2, 17, XXVI. Quod non secundum immensitatem praescientiae divina clementia, sed secundum praesentes actus vel remuneret unumquemque vel puniat. <<<     >>> XXVIII. Interrogatio an sit contrarium praedictae sententiae illud quod dicitur, Iuravi et statui, etc.

CAPUT XXVII. Quod sancti viri pertinaces ac duri esse non possunt. SHOW APPARATUS

1 Nec illius praecepti utilitas est silenda, quod etiam si instigante ita vel qualibet alia passione, sacramento nos aliquo vinxerimus, quod a nemine quidem monachorum fieri penitus debet, utriusque tamen rei causa integro mentis est pensanda iudicio, et comparanda est illa res quam statuimus, huic ad quam transire compellimur, atque ad eam sine cunctatione est transeundum, quae superveniente seniorum tractatu, iustior fuerit iudicata. Rectius enim est nostrum nos praeterire sermonem, quam rei salubrioris ac piae subire iacturam.
2 Denique numquam rationabiles ac probatos patres duros aut irrevocabiles in huiusmodi definitionibus fuisse reminiscimur; sed velut ceram calore solis, ita eos ratione mollitos, et intercedente salubriore consilio melioribus partibus sine haesitatione cessisse. Quoscumque autem vidimus definitionibus suis pertinaciter inhaerere, irrationabiles semper probavimus ac discretionis expertes.

csg576.158