monumenta.ch > Cassianus > 26
Cassianus, Collationes, 2, 17, XXV. Testimonia Scripturarum de commutatis definitionibus. <<<     >>> XXVII. Quod sancti viri pertinaces ac duri esse non possunt.

CAPUT XXVI. Quod non secundum immensitatem praescientiae divina clementia, sed secundum praesentes actus vel remuneret unumquemque vel puniat. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Illud etiam prae omnibus inaestimabilis illa censura nos instruit quod cum sit ei ante ortum uniuscuiusque praecognitus finis, ita ordinate ac ratione communi et humanis quodammodo omnia dispensat affectibus, ut non potentialiter nec secundum praescientiae suae ineffabilem notitiam, sed secundum praesentes hominum actus universa diiudicans, vel respuat unumquemque vel attrahat, et vel infundat quotidie suam gratiam vel avertat.
2 Quod ita esse etiam illa Saulis manifestat electio, cuius utique cum vituperabilem finem praescientia Dei ignorare non posset, de tot millibus Israelis elegit eum et unxit in regem, praesentis in illo meritum vitae remunerans, non peccatum futurae praevaricationis intendens: ita ut postquam reprobus factus est, velut poenitudinem gerens electionis suae Deus, humanis quodammodo de eodem vocibus atque affectibus conqueratur, dicens: Poenitet me quod constituerim Saul regem, quia dereliquit me, et verba mea opere non implevit.
3 Et iterum: Verumtamen lugebat Samuel Saulem, quoniam Dominum poenitebat quod constituisset regem Saul super Israel. Denique hoc quoniam opere fuerat exsecutus, postea etiam per Ezechielem prophetam Dominus protestatur cum omnibus se hominibus quotidiano gesturum esse iudicio: Etiamsi dixero, inquiens, iusto quod vita vivat, et confisus in iustitia sua fecerit iniquitatem, csg576.157 omnes iustitiae eius oblivioni tradentur, et in iniquitate quam operatus est in ipsa morietur.
4 Sin autem dixero impio, Morte morieris, et egerit poenitentiam a peccato suo, feceritque iudicium et iustitiam, pignus restituerit ille impius, rapinamque reddiderit, in mandatis vitae ambulaverit nec fecerit quidquam iniustum, vita vivet et non morietur; omnia peccata eius quae peccavit, non imputabuntur ei.
5 Denique cum ab illo populo quem ex omnibus gentibus Dominus adoptavit, propter subitam vituli praevaricationem misericordiae suae avertisset aspectum, interveniens pro eo legislator, exclamat : Obsecro, Domine, peccavit populus iste peccatum magnum: fecerunt sibi deos aureos; et nunc si remittis peccatum eorum, remitte; sin alias, dele me de libro quem scripsisti.
6 Cui respondit Dominus: Si quis, inquit, peccaverit coram me, delebo eum de libro meo. David quoque dum de Iuda et persecutoribus Christi prophetico spiritu quereretur, Deleantur, inquit, de libro viventium. Et quia non merebantur ad poenitentiam salutarem pro reatu tanti criminis pervenire, subiungit: Et cum iustis non scribantur. Denique in ipso Iuda vis propheticae maledictionis evidenter impleta est; nam expleto proditionis crimine suspendio se necavit, ne si post illam deletionem nominis sui conversus ad poenitentiam esset, iterum cum iustis scribi mereretur in coelo.
7 Non ergo est ambigendum, etiam Iudae nomen illo tempore quo electus a Christo apostolatus sortitus est gradum, in libro viventium fuisse conscriptum, ac pariter eum audisse cum caeteris: Nolite gaudere quia daemonia vobis subiiciuntur, gaudete autem quia nomina vestra scripta sunt coelis (Lucae X). Sed quia philargyriae peste corruptus, de ascriptione coelesti ad terrena deiectus est, competenter de eo ac de similibus eius dicitur per prophetam: Domine, omnes qui te derelinquunt, confundantur, csg576.158 recedentes a te in terra scribantur; quia dereliquerunt venam aquarum viventium Dominum. Et alibi: In consilio populi mei non erunt, et in scriptura domus Israel non scribentur, et in terram Israel non ingredientur.


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik