monumenta.ch > Cassianus > 24
Cassianus, Collationes, 2, 17, XXIII. Responsio, quod irrationabilis sit huius definitionis pertinacia. <<<     >>> XXV. Testimonia Scripturarum de commutatis definitionibus.

CAPUT XXIV. Quomodo abbas Piammon suam continentiam celare maluerit. SHOW APPARATUS

1 Denique abbas Piammon post viginti quinque annos oblatam sibi a quodam fratre uvam ac vinum absque haesitatione suscipiens, confestim ea quae ingesta fuerant contra consuetudinem degustare, quam ignotae cunctis continentiae maluit propalare virtutem. Nam si illud quoque considerare velimus, quod seniores nostros incunctanter fecisse meminimus, qui mirabilia virtutum suarum, vel proprios actus quos necesse erat ad instructionem iuniorum in collatione proferri, sub aliorum solebant colorare personis, quid aliud possumus quam apertum super his iudicare mendacium?
2 Atque utinam nos quoque dignum aliquid haberemus quod ad incitandam fidem proponi iunioribus posset? profecto minime vereremur huiuscemodi illorum figmenta sectari. Rectius enim est sub talis figurae colore mentiri, quam pro observantia irrationabilis istius veritatis, aut ea quae audientes aedificare potuerant, incongrua taciturnitate contegere: aut si ex nostra persona veraciter proferantur, iactantiam noxiae vanitatis enarrare.
3 Ad quod etiam nos magisterio suo doctor gentium evidenter instituit, qui revelationum suarum magnitudinem ex alterius maluit proferre persona, dicens: Scio hominem in Christo, sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum usque ad tertium coelum, et scio huiusmodi hominem quia raptus est in paradisum, et audivit ineffabilia verba, quae non licet homini loqui.

csg576.151