monumenta.ch > Cassianus > 11
Cassianus, Collationes, 2, 17, X. Interrogatio nostra de metu praebitae in coenobio Syriae sponsionis. <<<     >>> XII. Quod boni proventus malignis auctoribus non profuerint, nec bonis mala gesta nocuerint.

CAPUT XI. Responsio, quod propositum gerentis, non negotii sit considerandus effectus. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Ioseph: In omnibus, ut diximus, causis, non processus operis, sed voluntas operantis est intuenda, nec statim quis quid egerit, sed quo voto egerit inquirendum, ita ut nonnullos pro his factis de quibus bona postea orta sunt reperiamus fuisse damnatos, et econtrario quosdam per reprehensibiles actus ad summam pervenisse iustitiam.
2 Et nec illi utilis rerum exitus profuit, qui pessimo regressus proposito, non illam quae subsecuta est utilitatem, sed quiddam contrarium voluit operari; nec huic nocuit reprehensibiliter inchoasse, qui non pro csg576.137 contemptu Dei, nec delinquendi proposito, sed necessarii et sancti finis intuitu, vituperabilis initii sustinuit necessitatem.


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik