monumenta.ch > Cassianus > 7
Cassianus, Collationes, 2, 17, VI. Interrogatio abbatis Ioseph, an in Aegypto maior profectus nobis, quam in Syria conferretur? <<<     >>> VIII. Quod perfecti viri nihil absolute debeant definire; vel utrum sine peccato possint definita rescindere.

CAPUT VII. Responsio de differentia institutionum utriusque provinciae. SHOW APPARATUS

1 Germanus: Quamvis etiam illorum doctrinae summas grates rependere debeamus, qui nos docuerunt a parvulis magna conari, et dato boni sui gustu, egregiam perfectionis sitim nostris visceribus indiderunt; si quid tamen iudicio nostro creditur, nullam ducimus comparationem inter haec atque illa quae illic percepimus instituta, ut sileamus conversationis vestrae inimitabilem puritatem, quam vobis non solum mentis ac propositi districtione, sed etiam locorum credimus beneficio patrocinante conferri.
2 Unde non dubitamus ad imitandam perfectionis vestrae magnificentiam, hanc quae cursim traditur doctrinam non posse sufficere, nisi nobis etiam commorationis ipsius affuerint adiumenta, longique temporis eruditio quotidiana institutione torporem nostri cordis utcumque discusserit.

csg576.134