monumenta.ch > Cassianus > 5
Cassianus, Collationes, 2, 17, IV. Interrogatio abbatis Ioseph, nostraque responsio, unde anxietas emersisset. <<<     >>> VI. Interrogatio abbatis Ioseph, an in Aegypto maior profectus nobis, quam in Syria conferretur?

CAPUT V. Expositio abbatis Germani, cur vel in Aegypto residere mallemus, vel retraheremur ad Syriam. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Ad haec Germanus: Credebamus, inquit, nos vestrae beatitudinis visione, non solum laetitia spiritali, sed etiam profectu abunde repletos, ad nostrum coenobium recursuros; et ea quae fuissemus vestro magisterio consecuti, a nobis post reditum vel tenui aemulatione sectanda. Hoc enim et seniorum nostrorum dilectio sibi spondere nos compulit, dum sublimitatem vitae vestrae atque doctrinae posse nos aliquatenus imitari in illo coenobio crederemus.
2 Unde cum ex hoc nobis omnem aestimaremus laetitiam conferendam, intolerabili econtrario dolore conficimur, considerantes illo nos ordine id quod salutare nobis esse cognoscimus obtinere non posse. Ex utroque ergo nunc latere coarctamur. Si enim promissioni quam seniorum charitate nos compellente deprompsimus, et quam coram cunctis fratribus in spelaeo in quo Dominus noster ex aula uteri virginalis effulsit, ipso teste deprompsimus, satisfacere voluerimus, summum spiritalis vitae incurrimus detrimentum. Sin autem sponsionis immemores, et in his regionibus residentes, utilitati perfectionis nostrae illam voluerimus postponere pactionem, abrupta mendacii non impletae promissionis pericula formidamus. Sed ne hoc quidem aestus nostros possumus relevare consilio, ut postquam velocissimo reditu sponsionis fuerit impleta conditio, haec denuo loca celeri repetamus recursu. Nam quamvis ad profectum spiritalium rerum virtutemque tendentibus periculosa ac noxia sit etiam parva dilatio, tamen pollicitationem fidei nostrae quamvis moroso solvecsg576.134remus reditu, nisi nos non solum charitate, verum etiam auctoritate seniorum nostrorum sciremus inexsolubiliter colligandos, ita ut remeandi ad haec loca nobis potestas deinceps nullo modo tribuatur.


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik