monumenta.ch > Cassianus > 27
Cassianus, Collationes, 2, 16, XXVI. Responsio, quod infirmus se non sinat sustentari. <<<     >>> XXVIII. Amicitias coniuratione initas firmas esse non posse.

CAPUT XXVII. Quemadmodum sit iracundia comprimenda. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Cohibere ergo nos oportet omnes iracundiae motus, et gubernatrice discretione moderari, ne in illud quod a Salomone damnatur, praecipiti furore raptemur: Totam iram suam profert stultus, sapiens autem dispensat per partes : id est, stultus quidem ad ultionem sui, irae perturbatione succenditur, sapiens autem paulatim eam maturitate consilii ac moderationis extenuat et expellit. Tale est et illud quod ab Apostolo dicitur, Non vosmetipsos vindicantes, charissimi, sed date locum irae : id est, nequaquam ad vindictam iracundia cogente tendatis, sed date locum irae: hoc est, non sint corda vestra sic impatientiae ac pusillanimitatis angustiis coarctata, ut violentam commotionis procellam, cum irruerit, sustinere non possint; sed dilatamini in cordibus vestris, suscipientes adversos iracundiae fluctus in illis extentis sinibus charitatis, quae omnia suffert, omnia sustinet : et ita mens vestra amplitudine longanimitatis ac patientiae dilatata, habeat in se consiliorum salutares recessus, in quibus receptus quodammodo atque diffusus teterrimus iracundiae fumus protinus evanescat. Vel certe ita intelligendum est: Damus locum irae, quotiens commotioni alterius humili atque tranquilla mente succumbimus, csg576.128 et quodammodo dignos nos qualibet iniuria profitentes, impatientiae saevienti obsequimur.
2 Caeterum hi qui ita sensum apostolicae perfectionis inclinant, ut locum irae illos dare existiment, qui ab irascente discedunt, videntur mihi dissensionum fomitem non abscindere, sed nutrire. Nisi enim iracundia proximi humili statim satisfactione vincatur, provocat eam fugiens potius quam declinat.
3 Illud quoque huic simile est quod Salomon ait: Noli festinare in spiritu tuo irasci, quia ira in sinu insipientum requiescit; et: Noli procurrere in rixam cito, ne poenitat te in novissimo. Neque enim ita festinationem rixae vel iracundiae culpat, ut earumdem approbet tarditatem. Similiter et illud suscipiendum est: Stultus eadem ipsa hora pronuntiat iram suam, occultat autem ignominiam suam astutus. Non enim ignominiosam iracundiae passionem ita a sapientibus occultari debere decernit, ut iracundiae velocitatem culpans, non prohibeat tarditatem: quam utique, si per necessitatem humanae infirmitatis irruerit, ideo censuit occultandam, ut dum ad praesens sapienter obtegitur, in perpetuum deleatur.
4 Haec enim natura est irae, ut dilata languescat et pereat, prolata vero magis magisque conflagret. Dilatanda ergo atque amplianda sunt pectora, ne angustiis pusillanimitatis arctata, iracundiae turbulentis aestibus oppleantur, et recipere secundum prophetam illud nimis latum mandatum Dei angusto corde nequeamus, nec dicere cum propheta: Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatares cor meum. Nam quia longanimitas sapientia sit, evidentissimis Scripturae csg576.129 testimoniis edocemur: Longanimis enim vir nimius in prudentia, pusillanimis autem valde insipiens est. Et idcirco de illo qui sapientiae donum laudabiliter a Domino postulavit Scriptura commemorat: Et dedit Dominus Salomoni sapientiam prudentiamque multam nimis, et latitudinem cordis, quasi arenam maris innumerabilem.


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik