monumenta.ch > Cassianus > 18
Cassianus, Collationes, 2, 16, XVII. De his qui patientiam saecularibus magis putant impendendam esse quam fratribus. <<<     >>> XIX. De his qui ex indignatione ieiunant.

CAPUT XVIII. De his qui patientiam mentientes ad iracundiam fratres silentio accendunt. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Illud vero quale est, quod interdum patientes esse nos credimus, quia respondere contemnimus lacessiti; sed ita commotos fratres amara taciturnitate csg576.121 vel motu gestuque irrisorio subsannamus, ut eos magis ad iracundiam vultu tacito provocemus, quam tumida potuissent incitare convicia, in eo nos aestimantes minime apud Deum reos, quia nihil ore protulimus, quod nos notare hominum iudicio aut condemnare potuisset?
2 quasi vero apud Deum verba tantummodo, et non praecipue voluntas vocetur in culpam, et opus solum peccati, et non etiam votum ac propositum habeatur in crimine, aut hoc tantum quod unusquisque fecerit per loquelam, et non quod etiam per taciturnitatem facere studuerit, in iudicio sit quaerendum. Non enim sola commotionis illatae qualitas, sed etiam propositum irritantis in noxa est.
3 Et idcirco non quemadmodum iurgium fuerit excitatum, sed cuius conflagraverit vitio, verum iudicis nostri perquiret examen. Affectus enim peccati, non ordo considerandus est admissi. Quid enim differt utrum quis gladio ipse peremerit fratrem, an aliqua ad mortem fraude compulerit, cum ipsius eum dolo vel crimine constet exstinctum? quasi vero caecum in praeceps manu propria non impegisse sufficiat, cum similiter reus sit qui pronum et imminentem iam foveae, cum potuerit revocare, contempserit; aut ille solus in crimine sit qui manu sua quempiam laqueaverit, et non etiam is qui vel paraverit vel ingesserit laqueum, vel certe cum potuerit, auferre noluerit.
4 Ita igitur tacere nihil prodest, si idcirco nobis indicamus silentium, ut quod agendum convicio fuerat, hoc taciturnitate faciamus, assimilantes quosdam gestus, quibus et ille quem curare nos oportuit, vehementiori inardescat iracundia, et nos super haec omnia damno illius ac perditione laudemur; quasi vero non etiam ex hoc ipso quis criminosior sit, quod gloriam sibi de fratris voluerit perditione conquirere. Utrique enim csg576.122 tale silentium erit aequaliter noxium: quia sicut exaggerat in alterius corde tristitiam, ita in suo non permittit exstingui.
5 Contra quos illa prophetae satis proprie est directa maledictio: Vae qui potat amicum suum, mittens fel suum, et inebrians ut aspiciat nuditatem eius, repletus est ignominia pro gloria (Abacuc. II). Illud quoque quod per alium de talibus dicitur: Quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet, et vir fratrem suum irridebit, et veritatem non loquetur; extenderunt enim linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis. Saepe autem ficta patientia etiam acrius ad iracundiam quam sermo succendit, et atrocissimas verborum transcendit iniurias maligna taciturnitas; leviusque tolerantur inimicorum vulnera, quam irridentium subdola blandimenta.
6 De quibus proprie dicitur per prophetam: Molliti sunt sermones eius super oleum, et ipsi sunt iacula. Et alibi: Verba callidorum mollia, haec autem feriunt in penetralia ventris. Quibus etiam illud potest eleganter aptari: In ore pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias, quibus tamen magis decipitur ipse qui decipit.
7 Nam Qui praeparat ante faciem amici sui rete, circumdat illud pedibus suis; et qui fodit foveam proximo suo, incidit in eam ipse. Denique cum magna ad comprehendendum Dominum cum gladiis et fustibus multitudo venisset, nemo in auctorem vitae nostrae illo cruentior exstitit parricida quam qui, cunctos ficto salutationis honore praeveniens, osculum subdolae charitatis ingessit.
8 Cui Dominus, Iuda, inquit, osculo Filium hominis tradis (Lucae XXII)? id est, amaritudo persecutionis atque odii tui hoc tegmen assumpsit quo dulcedo veri amoris exprimitur? Apertius quoque ac vehementius per prophetam vim huius doloris exaggerat: Quoniam si inimicus meus, inquit, csg576.123 maledixisset mihi, sustinuissem utique; et si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset, abscondissem me utique ab eo.
9 Tu vero homo unanimis, dux meus et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos, in domo Dei ambulavimus cum consensu.



Cassianus, Collationes, 2, 16, XVII. De his qui patientiam saecularibus magis putant impendendam esse quam fratribus. <<<     >>> XIX. De his qui ex indignatione ieiunant.
monumenta.ch > Cassianus > 18

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik