monumenta.ch > Cassianus > 13
Cassianus, Collationes, 2, 16, XII. Quam ob causam non debeant inferiores in collatione contemni. <<<     >>> XIV. De gradibus charitatis.

CAPUT XIII. Quod charitas non solum res Dei, sed etiam Deus sit. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Denique in tantum csg576.117 virtus charitatis extollitur, ut eam beatus Ioannes Apostolus non solum rem Dei, sed etiam Deum esse pronuntiet, dicens: Deus charitas est; et qui manet in charitate, in Deo manet et Deus in eo. Nam usque adeo illam divinam esse perspicimus, ut illud Apostoli manifestissime vigere sentiamus in nobis, quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui habitat in nobis. Quod tale est, ac si dicat: Quoniam Deus diffusus est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum qui habitat in nobis.
2 Qui etiam, cum ignoremus quid debeamus orare, interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis.


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik