monumenta.ch > Cassianus > 12
Cassianus, Collationes, 2, 16, XI. Quod impossibile sit quemquam qui proprio fidit iudicio, diaboli illusione non decipi. <<<     >>> XIII. Quod charitas non solum res Dei, sed etiam Deus sit.

CAPUT XII. Quam ob causam non debeant inferiores in collatione contemni. SHOW APPARATUS

1 Saepe autem accidit, sive illusione diaboli, sive intercessu erroris humani, quo nullus est in hac carne qui falli velut homo non possit, ut et ille interdum qui acrioris ingenii scientiaeque maioris est, aliquid falsum mente concipiat; et ille qui tardioris ingenii ac minoris est meriti, rectius aliquid veriusque persentiat. Et idcirco nullus sibi, quamvis scientia praeditus, inani tumore persuadeat quod possit collatione alterius non egere.
2 Nam etiamsi iudicium eius diabolica non fallat illusio, elationis tamen et superbiae graviores laqueos non evadet. Quis enim hoc sibi absque ingenti poterit usurpare pernicie, cum Vas electionis in quo Christus, ut ipse professus est, loquebatur, ob hoc solummodo se asserat Ierosolymam conscendisse, ut cum suis coapostolis Evangelium, quod gentibus, revelante et cooperante Domino, praedicabat, secreta examinatione conferret? Per quod ostenditur non solum unanimitatem atque concordiam per haec praecepta servari, verum etiam cunctas diaboli adversantis insidias et illusionum eius laqueos non timeri.

csg576.116