monumenta.ch > Cassianus > 8
Cassianus, Collationes, 2, 16, VII. Quod nihil charitati praeponendum sit, nec iracundiae postponendum. <<<     >>> IX. De amputandis etiam spiritalibus causis discordiarum.

CAPUT VIII. Quibus de causis inter spiritales nascatur dissensio? SHOW APPARATUS

1 Nam quemadmodum carnales adhuc et imbecilles fratres ob vilem terrenamque substantiam cito inimicus ille disiungit, ita etiam inter spiritales gignit pro intellectuum diversitate discordiam. Ex qua sine dubio contentiones rixaeque verborum, quas Apostolus damnat, plerumque consurgunt; unde consequenter divortia inter unanimes fratres hostis invidus ac malignus interserit.
2 Vera est namque sapientissimi Salomonis illa sententia, Odium suscitat contentio; universos vero qui non contendunt, protegit amicitia.

csg576.114