monumenta.ch > Cassianus > 7
Cassianus, Collationes, 2, 16, VI. Quibus modis inviolabilis possit societas retentari. <<<     >>> VIII. Quibus de causis inter spiritales nascatur dissensio?

CAPUT VII. Quod nihil charitati praeponendum sit, nec iracundiae postponendum. SHOW APPARATUS

1 Sicut ergo nihil praeponendum est charitati, ita furori vel iracundiae nihil est econtrario postponendum. Omnia namque quamvis utilia ac necessaria videantur, spernenda tamen sunt, ut irae perturbatio devitetur; et omnia etiam quae putantur adversa, suscipienda atque toleranda sunt, ut dilectionis pacisque tranquillitas illibata servetur; quia nec ira atque tristitia perniciosius quidquam, nec charitate utilius credendum est.

csg576.114