monumenta.ch > Cassianus > 19
Cassianus, Collationes, 2, 14, XVIII. Quibus de causis spiritualis doctrina infructuosa sit. <<<    

CAPUT XIX. Quod plerumque etiam indigni gratiam salutiferi sermonis accipiunt. SHOW APPARATUS

1 Nonnumquam tamen dispensatoris nostri Dei, qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire, munifica liberalitate conceditur ut is qui indignum se praedicationi evangelicae reprehensibili conversatione praebuit, pro salute multorum spiritalis doctrinae gratiam consequatur. Quibus autem modis etiam charismata curationum ad expellendos daemones a Domino concedantur, consequens est ut simili disputatione pandamus, quam consurgentes ad refectionem in vesperam reservemus, quia efficacius semper corde concipitur quidquid sensim et absque nimio labore corporis intimatur.

csg576.95