monumenta.ch > Cassianus > 17
Cassianus, Collationes, 2, 14, XVI. Responsio quod mali scientiam veram habere non possunt. <<<     >>> XVIII. Quibus de causis spiritualis doctrina infructuosa sit.

CAPUT XVII. Quibus ratio perfectionis debeat aperiri. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Cave etiam ne haec quae tam lectione quam experientiae sudore didiceris, cum te aetas maturior provexerit ad docendum, vanae gloriae seductus amore, immundis hominibus passim ingeras, illudque quod sapientissimus Salomon interdixit, incurras: Noli applicare impium ad pascua iusti, neque seducaris saturitate ventris; non enim expediunt stulto deliciae, nec opus est sapientia ubi deest sensus. Magis enim ducitur insipientia; quia, servus durus non emendabitur verbis. Si enim intellexerit, non obediet. Et, In aures imprudentis noli quidquam dicere, ne forte irrideat sapientes sermones tuos. Et, Ne dederitis sanctum canibus, neque miseritis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi disrumpant vos. Oportet itaque ut huiusmodi hominibus spiritalium sensuum contegens sacramenta efficaciter canas: In corcsg576.94de meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi (Psal CXVIII). Sed dicis forsitan: Et quibus divinarum Scripturarum dispensanda sunt sacramenta?
2 Docet te sapientissimus Salomon: Date, inquit, ebrietatem his qui in tristitia sunt, et vinum bibere his qui in doloribus sunt, ut obliviscantur paupertatis, et dolorum suorum non meminerint amplius, id est, his qui pro poenitudine actuum pristinorum moerore atque tristitia deprimuntur, spiritalis scientiae iucunditatem, velut vinum quod laetificat cor hominis, affluenter infundite, eosque salutaris verbi crapula refovete, ne forte iugitate moeroris ac lethali desperatione demersi, abundantiore absorbeantur tristitia qui eiusmodi sunt. De illis vero qui in tepore ac negligentia constituti, nullo cordis sui dolore mordentur, ita dicitur: Nam, qui suavis et sine dolore est, in egestate erit. Quanta potes igitur cautione devita ut ne vanae gloriae amore detentus, illius quem propheta collaudat, particeps esse non possis, qui pecuniam suam non dedit ad usuram. Omnis enim qui eloquia Dei (de quibus dicitur, Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum) humanae laudis amore dispensat, pecuniam suam erogat ad usuram, non solum nulla pro hac laude praemia, sed etiam supplicia meriturus.
3 Ob hoc enim pecuniam Domini maluit profligare, ut ex ea temporalem consequeretur ipse mercedem, non ut Dominus, sicut scriptum est, veniens, reciperet quod suum est cum usura (Lucae XIX).


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik