monumenta.ch > Cassianus > 16
Cassianus, Collationes, 2, 14, XV. Obiectio de eo quod multi immundi scientiam habeant, et sancti non habeant. <<<     >>> XVII. Quibus ratio perfectionis debeat aperiri.

CAPUT XVI. Responsio quod mali scientiam veram habere non possunt. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Nesteros: Haud recte virtutem definitionis explorat, qui non omnia diligenter prolatae sententiae verba perpendit. Praediximus namque huiusmodi homines disputandi tantum habere peritiam, et elocutionis ornatum, caeterum Scripturarum venas csg576.90 et arcana spiritalium sensuum intrare non posse. Etenim vera scientia non nisi a veris Dei cultoribus possidetur, quam is utique non habet populus, cui dicitur: Audi, popule stulte, qui non habes cor, qui habetis oculos et non videtis, et aures et non auditis. Et iterum: Quia tu scientiam repulisti, et ego repellam te, ne mihi sacerdotio fungaris. Cum enim in Christo omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi esse dicantur, quomodo is qui Christum invenire contempsit, aut inventum sacrilego ore blasphemavit, aut certe catholicam fidem immundis operibus polluit, veram scientiam assecutus esse credendus est?
2 Spiritus enim Dei disciplinae effugiet fictum, nec habitabit in corpore subdito peccatis (Sapient. I). Non ergo alias ad scientiam spiritalem nisi hoc ordine pervenitur, quem unus prophetarum eleganter expressit, dicens: Seminate vobis ad iustitiam, metite spem vitae, illuminate vobis lumen scientiae. Primum ergo seminandum nobis est ad iustitiam, hoc est, ut actualem perfectionem operibus iustitiae propagemus; deinde metenda est nobis spes vitae, id est, virtutum spiritualium fructus, expulsione vitiorum carnalium congregandi, et ita illuminare nobis lumen scientiae poterimus. Quem ordinem etiam Psalmographus teneri debere decernit, dicens: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini, beati qui scrutantur testimonia eius. Non enim prius dixit: Beati qui scrutantur testimonia eius, et post intulit: Beati immaculati in via; sed prius, inquit, beati immaculati in via: per hoc evidenter csg576.91 ostendens, neminem recte posse ad perscrutanda Dei testimonia pervenire, nisi prius per actualem conversationem in via Christi immaculatus incedat.
3 Hi ergo, quos dixisti, non istam quam immundi habere non possunt, sed τῆς ψευδωνύμου, hoc est, falsi nominis scientiam possident, de qua beatus Apostolus: O, inquit, Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiae, quod in Graeco dicitur: ἐκτρεπόμενος τὰς βεβήλους κενοφωνίας καὶ ἀντιβάσεις τῆς ψευδωνύμου γνώσεως. De istis ergo qui imaginem quamdam scientiae videntur acquirere, vel de his qui cum sacrorum voluminum lectioni ac memoriae Scripturarum diligenter insistant, carnalia tamen vitia non relinquunt, in Proverbiis eleganter exprimitur: Sicut inauris aurea in naribus suis, ita mulieri male moratae species. Quid enim prodest quempiam ornamentum eloquiorum coelestium et illam pretiosissimam Scripturarum speciem consequi, si eam, lutulentis operibus vel sensibus inhaerendo, quasi immundissimam terram subigendo confringat, aut coenosis libidinum suarum polluat volutabris?
4 Fiet enim ut id quod recte utentibus decori esse consuevit, non solum istos ornare non possit, verum etiam maioris coeni colluvione sordescat. Ex ore enim peccatore non est pulchra laudatio : Cui dicitur per Prophetam, Quare tu enarras iustitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? De huiusmodi animabus, quae nequaquam stabiliter timorem Domini possidentes (de quo csg576.92 dicitur, Timor Domini disciplina et sapientia est) Scripturarum acquirere sensum de iugi earum meditatione conantur, satis proprie in Proverbiis memoratur: Ut quid fuerint divitiae insipienti? Possidere enim sapientiam excors non poterit. In tantum vero ab illa eruditione saeculari quae carnalium vitiorum sorde polluitur, vera haec et spiritalis scientia submovetur, ut eam in nonnullis elinguibus ac pene illitteratis sciamus nonnumquam mirabiliter viguisse.
5 Quod in apostolis multisque etiam sanctis viris evidentissime comprobatur, qui non inani philosophorum delectabantur luxuria, sed veris spiritalis scientiae fructibus curvabantur. De quibus et in Actibus Apostolorum scriptum est: Videntes autem Petri constantiam et Ioannis, et comperto quod homines essent sine litteris et idiotae, admirabantur. Et idcirco si tibi curae est ad eius immarcescibilem fragrantiam pervenire, cunctis primum conatibus elabora, ut a Domino puritatem castitatis obtineas.
6 Nullus enim in quo adhuc carnalium passionum et maxime fornicationis dominatur affectus, spiritalem poterit scientiam possidere. In corde enim bono requiescet sapientia; et qui timet Deum, inveniet scientiam cum iustitia. Hoc autem quo praediximus ordine ad spiritalem scientiam perveniri, etiam beatus Apostolus docet.
7 Nam cum universarum virtutum suarum non solum catalogum texere, verum etiam ordinem earum vellet exponere, ut quae quam sequeretur vel quae quam parturiret exprimeret, post aliquanta intulit, dicens: In vigiliis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu sancto, in charitate non ficta. csg576.93 In qua coniugatione virtutum evidentissime nos voluit erudire, de vigiliis atque ieiuniis ad castitatem, de castitate ad scientiam, de scientia ad longanimitatem, de longanimitate ad suavitatem, de suavitate ad Spiritum sanctum, de Spiritu sancto ad charitatis non fictae praemia pervenire.
8 Cum igitur hac disciplina atque hoc ordine tu quoque perveneris ad scientiam spiritalem, habebis proculdubio, sicut diximus, nec sterilem, nec inertem, sed vivam fructuosamque doctrinam, semenque salutaris verbi, quod cum a te fuerit audientium cordibus commendatum, subsequens Spiritus sancti imber largissimus fecundabit, ac secundum id quod pollicitus est propheta, dabitur pluvia semini tuo, ubicumque seminaveris in terra, et panis frugum terrae tuae erit uberrimus et pinguis (Isaiae XXX).



Cassianus, Collationes, 2, 14, XV. Obiectio de eo quod multi immundi scientiam habeant, et sancti non habeant. <<<     >>> XVII. Quibus ratio perfectionis debeat aperiri.
monumenta.ch > Cassianus > 16

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik