monumenta.ch > Hieronymus > csg51.163 > 15
Cassianus, Collationes, 2, 14, XIV. Quod immunda anima neque tradere neque percipere possit scientiam spiritalem. <<<     >>> XVI. Responsio quod mali scientiam veram habere non possunt.

CAPUT XV. Obiectio de eo quod multi immundi scientiam habeant, et sancti non habeant. SHOW APPARATUS

1 Germanus: Definitio ista nequaquam videtur nobis veritate fulciri, aut probabili ratione subnixa. Cum enim omnes qui fidem Christi aut nequaquam suscipiunt, aut impia dogmatum pravitate corrumpunt, immundi cordis esse manifestum sit, quomodo multi Iudaeorum atque haereticorum, vel etiam catholicorum qui diversis vitiis involvuntur, perfectam Scripturarum scientiam consecuti, de spiritalis doctrinae magnitudine gloriantur; et econtra sanctorum virorum innumera multitudo, quorum cor ab omni peccatorum contagione purgatum est, simplicis fidei puritate contenta, profundioris scientiae ignorat arcana?
2 Quemadmodum ergo stabit ista sententia quae scientiam spiritalem soli cordis tribuit puritati?

csg576.89