monumenta.ch > Cassianus > 14
Cassianus, Collationes, 2, 14, XIII. Responsio, quo pacto memoriam eorum possimus abolere. <<<     >>> XV. Obiectio de eo quod multi immundi scientiam habeant, et sancti non habeant.

CAPUT XIV. Quod immunda anima neque tradere neque percipere possit scientiam spiritalem. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Impossibile est autem haec, sicut praefati sumus, inexpertum quemquam vel agnoscere vel docere. Nam qui ne ad percipiendum quidem capax est, quomodo erit idoneus ad tradendum? De quibus tamen etiamsi aliquid docere praesumpserit, inefficax proculdubio et inutilis usque ad aures tantummodo audientium eius sermo perveniet, cor autem eorum penetrare non poterit, inertia operum et infructuositate suae proditus vanitatis; quia non de thesauro bonae promitur conscientiae, sed de inani iactantiae praesumptione.
2 Impossibile namque est immundam animam quantalibet desudaverit lectionis instantia, adipisci scientiam spiritalem. Nemo enim in vas fetidum atque corruptum unguentum aliquod nobile aut mel optimum, aut pretiosi quidquam liquoris infundit. Facilius enim quamvis odoratissimum myrum semel horrendis imbuta fetoribus testa contaminat, quam ut aliquid ex eo suavitatis aut gratiae ipsa concipiat; quia multo citius munda corrumpuntur, quam corrupta mundantur.
3 Ita igitur et vas pectoris nostri nisi csg576.89 prius fuerit ab omni fetidissima vitiorum contagione purgatum, non merebitur suscipere illud benedictionis unguentum de quo dicitur per Prophetam: Sicut unguentum in capite quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti eius; nec illam scientiam spiritalem et eloquia Scripturarum, quae dulciora sunt super mel et favum, impolluta servabit. Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? Aut quae societas luci cum tenebris?
4 Quae autem conventio Christi ad Belial?


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik