monumenta.ch > Cassianus > 13
Cassianus, Collationes, 2, 14, XII. Interrogatio, quomodo possit ad oblivionem saecularium carminum perveniri. <<<     >>> XIV. Quod immunda anima neque tradere neque percipere possit scientiam spiritalem.

CAPUT XIII. Responsio, quo pacto memoriam eorum possimus abolere. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Nesteros: De hac ipsa re unde tibi purgationis maxima nascitur desperatio, citum satis atque efficax remedium poterit oboriri, si eamdem diligentiam atque instantiam quam te in illis saecularibus studiis habucsg576.86isse dixisti, ad spiritalium Scripturarum volueris lectionem meditationemque transferre.
2 Necesse est enim mentem tuam tamdiu illis carminibus occupari, quamdiu sibi aliqua quae intra semetipsam recolat, simili studio et assiduitate conquirat, ac pro illis infructuosis atque terrenis, spiritualia atque divina parturiat. Quae cum profunde alteque conceperit, atque in illis fuerit enutrita, vel expelli priores sensim poterunt, vel penitus aboleri.
3 Vacare enim cunctis cogitationibus humana mens non potest, et ideo quamdiu spiritualibus studiis non fuerit occupata, necesse est eam illis quae pridem didicit implicari. Quamdiu enim non habuerit quo recurrat, et indefessos exerceat motus, necesse est ut ad illa quibus ab infantia imbuta est, collabatur, eaque semper revolvat quae longo usu ac meditatione concepit.
4 Ut igitur haec in te scientia spiritalis perpetua soliditate roboretur, nec ea iam temporarie perfruaris, sicut illi qui eam non suo studio, sed aliena relatione contingunt, et velut aereo, ut ita dixerim, odore percipiunt, sed ut sensibus tuis inviscerata quodammodo et perspecta atque palpata condatur, illud omni observantia custodire te convenit, ut etiamsi ea quae optime nosti, forte audieris in collatione proferri, non ex hoc quod tibi iam nota sint, aspernanter fastidioseque suscipias, sed ea cordi tuo illa aviditate commendes, qua debent desiderabilia salutis verba, vel auribus nostris indesinenter infundi, vel de nostro ore iugiter proferri.
5 Quamvis enim adhibeatur sanctarum rerum crebra narratio, numquam tamen animae, sitim verae scientiae csg576.87 sustinenti, satietas generabit horrorem, sed ea quotidie velut nova ac desiderata suscipiens, quanto frequentius hauserit, tanto avidius vel audiet, vel loquetur, et confirmationem potius perceptae scientiae ex eorum repetitione quam ullum ex frequenti capiet collatione fastidium. Evidens namque est tepidae ac superbae mentis indicium, si verborum salutarium medicinam, quamvis studio nimiae assiduitatis ingestam, fastidiose negligenterque suscipiat. Anima enim quae in satietate est, favis illudit; animae autem egenti etiam amara dulcia videntur. Si itaque haec diligenter excepta, et in recessu mentis condita atque indicta, fuerint taciturnitate signata, postea ut vina quaedam suave olentia et laetificantia cor hominis, cum sensus canitie et patientiae fuerint vetustate decocta, cum magna sui fragrantia de vase tui pectoris proferentur, et tamquam perennis fons de experientiae venis et irriguis virtutum meatibus redundabunt, fluentaque continua velut de quadam abysso tui cordis effundent. Eveniet namque in te illud quod in Proverbiis ad illum dicitur qui haec opere consummavit: Bibe aquas de tuis vasis, et de puteorum tuorum fonte supereffluant tibi aquae de tuo fonte, in tuas autem plateas pertranseant aquae tuae. Ac secundum Isaiam prophetam, eris quasi hortus irriguus, et sicut fons aquarum, cuius non deficient aquae, et aedificabuntur in te deserta a saeculis, fundamenta generationis et generationis suscitabis, et vocaberis aedificator sepium, avertens semitas iniquitatum (Isaiae LVIII). Illa etiam tibi beatitudo proveniet, csg576.88 quam idem propheta promittit; Et non faciet Dominus avolare a te ultra doctorem tuum, et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum, et aures tuae audient verbum post tergum monentis. Haec via, ambulate in ea, neque ad dextram neque ad sinistram (Isaiae XXX). Atque ita fiet ut non solum omnis directio ac meditatio cordis tui, verum etiam cunctae evagationes atque discursus cogitationum tuarum, sint tibi divinae legis sancta et incessabilis ruminatio.


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik