monumenta.ch > Cassianus > 12
Cassianus, Collationes, 2, 14, XI. De multiplici intellectu divinarum Scripturarum. <<<     >>> XIII. Responsio, quo pacto memoriam eorum possimus abolere.

CAPUT XII. Interrogatio, quomodo possit ad oblivionem saecularium carminum perveniri. SHOW APPARATUS

1 Germanus: Ad haec ego occulta primum compunctione permotus, ac deinde graviter ingemiscens, Haec, inquam, omnia quae copiosissime digessisti maiora mihi intulerunt desperationis augmenta quam hactenus sustinebam. Quippe cui praeter illas generales animae captivitates, quibus non dubito infirmos quosque pulsari extrinsecus, speciale impedimentum salutis accedit, pro illa quam tenuiter videor attigisse notitia litterarum, in qua me ita vel instantia paedagogi, vel continuae lectionis maceravit intentio, ut nunc mens mea poeticis velut infecta carminibus, illas fabularum nugas historiasque bellorum quibus a parvulo primis studiorum imbuta est rudimentis, orationis etiam tempore meditetur, psallentique, vel pro peccatorum indulgentia supplicanti aut impudens poematum memoria suggeratur, aut quasi bellantium heroum ante oculos imago versetur, taliumque me phantasmatum imaginatio semper eludens, ita mentem meam ad supernos intuitus aspirare non patitur, ut quotidianis fletibus non possit expelli.

csg576.85