monumenta.ch > Vergilius > bnf7926.136 > 57
Hieronymus, in Isaiam, 1, LVI <<<    

CAPUT LVII SHOW APPARATUS

1 Iustus periit, et non est qui recogitet in corde suo: et viri misericordiae colliguntur, quia non est qui intelligat: a facie enim malitiae collectus est iustus. Veniat pax: requiescat in cubili suo qui ambulat in directione sua. LXX: Videte quomodo iustus periit, et nemo suscipit corde: et viri iusti tolluntur, et nemo considerat.
2 A facie enim iniquitatis ablatus est iustus: erit in pace sepultura eius: ablata est de medio. Propter speculatores caecos et canes mutos, qui ipsi pastores sunt, nescientes intelligentiam, nec praesentibus saturantur voluptatibus, sed semper se praeparant ad futuras, iustus periit, de quo dicit uxor Pilati: Nihil tibi sit et iusto illi. Qui lotis manibus, innocens sum ego, inquit, a sanguine iusti huius. In quo considerandum quod verbum perditionis, de quo saepe haeretici calumniam faciunt, quod interitum significet, et abolitionem in perpetuum, ponatur super Christo, cuius utique perditio persecutionis magnitudinem, et non finem monstrat substantiae.
3 Et nemo est, ait, qui recogitet in corde suo, sive reponat. Neque enim fieri poterat, ut caeci et muti videntes vana et amantes somnia, ignorantesque intelligentiam atque sapientiam, cogitarent ea quae Dei sunt. Quodque sequitur: Et viri misericordiae, sive iusti, colliguntur atque tolluntur, Apostolos significat, qui interficiuntur ab impiis, et a Domino congregantur.
4 Causasque reddit cur interfectus sit iustus atque sublatus, dicens: A facie enim malitiae collectus est iustus, ut mala saeculi non videret. Sive propter malitiam hominum, quorum ipse peccata portabat, ad Patrem victor ascendit. Quod autem iuxta Hebraicum dicitur: Veniat pax, requiescat in cubili suo: ambulet in directione sua, sensus quidem perspicuus est, sed verborum consequentia, quae in suae linguae stat idiomate, apud nos videtur esse turbata.
5 Quod autem dicit, hoc est: Veniat pax Iusti, quam ascendens ad Patrem Apostolis dereliquit, dicens: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis. Cumque pax Christi, quae exsuperat omnem sensum, venerit, requiescent Apostoli eius in cubilibus suis, et mors eorum requiescet. Ex quo ostendit martyres non perire, sed vincere, et aeterna sede requiescere.
6 Ipse vero cuius pax est, et cuius Apostoli requiescunt in cubilibus suis, ambulat in directione sua, recto itinere ad Patrem victor ascendens. Porro quod in Septuaginta legitur: A facie malitiae ablatus est iustus, erit in pace sepultura eius, ablata est de medio, omnia referuntur ad Christum absque commixtione personae Apostolorum, cuius sepultura in pace est, et sublata de medio.
7 Neque enim caro eius vidit corruptionem, nec permansit in sepulcro, qui est inter mortuos liber, dicente Angelo ad mulieres: Quem quaeritis Iesum, non est hic: Venite, et videte locum ubi positus fuit Dominus. Iudaei et haec et caetera quae sequuntur, vel generaliter de omnibus iustis arbitrantur intelligi, quorum Manasses fudit sanguinem, et implevit Ierusalem a porta usque ad portam; vel certe Isaiam de sua prophetare morte, quod serrandus sit a Manasse serra lignea, quae apud eos certissima traditio est.
8 Unde et nostrorum plurimi illud, quod de passione Sanctorum in Epistola ad Hebraeos ponitur: Serrati sunt, ad Isaiae referunt passionem.