monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.5r > 54
    >>> LV

CAPUT LIV SHOW APPARATUS

1 Lauda, sterilis, quae non paris: decanta laudem et hinni, quae non parturiebas: quoniam plures filii desertae, magis quam eius quae habebat virum, dicit Dominus. LXX: Laetare, sterilis, quae non paris: erumpe et clama, quae non parturis: quia plures filii desertae, magis quam eius quae habet virum. Dixit enim Dominus. Symmachus hunc locum ita interpretatus est: Laetare, sterilis, quae non peperisti. Gaude in exultatione, et hinni, quae non parturisti: Plures enim filii dissipatae, magis quam eius quae erat sub viro. A quo Theodotio et Aquila praeter pauca verba non discrepant.
2 Post nativitatem Salvatoris, et ordinem vitae atque virtutum, passionem crucis, et resurrectionis gloriam, quando ponens animam suam, vidit semen longaevum, et in scientia sua ipse iustus iustificavit plurimos, et fortium divisit spolia, et pro transgressoribus rogavit, dans locum poenitentiae, transit ad vocationem gentium, et qui in illo sint credituri, pleno sermone describit.
3 Quem quidem locum et apostolus Paulus sub nomine Sarae et Isaac, refert ad Ecclesiam, quod prior populus de monte Sina et Agar serviat cum filiis suis; sequens autem liber sit, de quo dicit Isaias: Laetare, sterilis, quae non paris: erumpe et clama, quae non parturis: quia plures filii desertae, magis quam eius quae habet virum; et statim: Nos autem, inquit, fratres, secundum Isaac repromissionis filii sumus.
4 Sed sicut tunc qui secundum carnem natus est, persequebatur eum, qui secundum spiritum: ita et nunc. Sed quid dicit Scriptura? Eiice ancillam et filium eius. Non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae. Nos autem, fratres, non sumus filii ancillae, sed liberae: qua libertate donavit nos Christus. Si igitur vas electionis, assumens de Isaia testimonium, quod nunc habemus in manibus, ad repromissionis retulit filios, et ad Ecclesiam de gentibus, seu ex utroque populo congregatam, quae deserta in Iudaeis fuerat et relicta, quae virum non habuerat Deum, nec Legem acceperat nec Prophetas, ipsa ratione compellimur sequi vestigia praecessoris, et desertam eam dicere, de qua supra legimus: Laetare, deserta, et reliqua his similia.
5 De qua et in Ieremia scriptum est ex persona Dei: Vacua facta est quae pariebat septem, defecit et anima eius. Occidit ei sol adhuc meridie. Et in Samuelis volumine: Sterilis peperit septem, et quae habebat filios plures, infirmata est. Et in Psalmis: Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum laetantem. Septem autem filios dicitur genuisse synagoga, propter mysterium hebdomadis et sabbati, cui prior populus fuerat obligatus. Sive pro septem, plures intelligendi sunt, iuxta Hebraei sermonis ambiguitatem, quo et sabbatum significatur et plures.
6 De quo in Hebraicarum Quaestionum libro, quem in Genesim scripsimus, plenius dictum est. Haec ergo quae quamdiu virum habebat Deum, sermonem divinum, et Legi iuncta erat, generabat Deo plurimos filios: quando autem accepit libellum repudii, et vocanti viro noluit respondere, et audivit: Filia matris tuae tu es, quae dereliquisti virum tuum. Et iterum: Non ut Dominum me vocasti: neque ut patrem et principem virginitatis tuae : propterea in hoc eodem Propheta plangitur: Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, Sion plena iudicii: in qua iustitia dormivit in ea, nunc autem latrones. Sed et hoc notandum quod quando dicit: Plures filii desertae, magis quam eius, quae habet virum, non penitus synagoga excludatur a partu; sed multitudo ei gentium praeferatur.
7 Et ipsa enim in Apostolis, et per Apostolos primum populum genuit de Iudaeis. Unde duo Apostolorum principes agmina sibi credentium in Christo, Circumcisionis et Gentium diviserunt, ut ex utroque populo desertam prius atque pauperculam aedificarent Ierusalem. Quod autem Hebraicum pro laetitia, hinnitum posuit, gaudii significat magnitudinem, in similitudinem hinnientis equi ad victoriam.
8 De quo in Iob plenius scribitur. Hunc locum et caetera, quae sequuntur, Iudaei et nostri iudaizantes ad Ierusalem referunt, quam dicunt in mille annorum regno instaurandam, et eamdem esse quae prius habuit virum, et postea habere desierit, multoque plures habitura sit filios post repudium, quam prius habuit suo viro.
9 Cum perspicue duarum mulierum ponatur comparatio, eius quae virum habuit et dimissa est, et eius quae semper deserta et absque viro fuit. Nec mirandum de Iudaeis, quorum oculi auresque sunt clausae, si apertam non videant veritatem. De Christianis quid loquar, nescio, qui dicente Apostolo, quae sunt allegorica et ad duo Testamenta, vetus et novum, Saram Agarque referente, Iudaeis tradunt manus, terrenarum in mille annis desiderio voluptatum.
10 Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende: ne parcas: longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida. Ad dexteram enim et ad laevam penetrabis, et semen tuum gentes haereditabit, et civitates desertas inhabitabit. LXX: Dilata locum tabernaculi tui, et pelles aulaeorum tuorum fige, ne parcas.
11 Protende funiculos, et clavos tuos conforta adhuc in dextris, et in sinistris dilata, et semen tuum possidebit gentes, et civitates desertas habitare facies. Cui dixerat: Lauda, sterilis, quae non paris; rumpe vincula, quibus prius tenebaris astricta, et clama in confessionem Domini, quae liberos non habebas, nunc eidem praecipitur in similitudinem tabernaculi Moysi, quod quondam habuit in deserto, ut dilatet tentorium suum, pellesque distentet; et funiculos faciat longiores, et clavos, quibus formatur omne tentorium, in altum defigat, et roboret, ne ventorum flatibus dissipetur.
12 Ad dextramque penetret et sinistram, et nequaquam Iudaici tabernaculi imitetur angustias, quod centum longitudinis cubitorum, et quinquaginta latitudinis ambiebat, nec Templi brevitate claudatur, quod sexaginta cubita habebat in longum, et viginti in latum. Sed ad dexteram et ad sinistram locum capere ne cesset. Ac ne putemus hoc iuxta frivolam Hebraeorum contentionem dici de Sion, quae in antiquum statum a Domino restituenda sit, ponit manifestius quod latebat: Et semen tuum gentes haereditabit. De quo et in Evangelio legimus: Egressus est qui seminat seminare; et iterum: Nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Quod semen etiam civitates desertas faciet inhabitari, ut Ecclesiae gentium in toto orbe consurgant.
13 Vel certe semen dicendum est Apostolorum, et Iudaici populi reliquiae. De quo in hoc eodem Propheta dicitur: Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma essemus, et similes Gomorrhae fuissemus. Et Apostolus: Reliquiae ait, salvae factae sunt. Hoc de Ecclesiarum magnitudine, quae pro uno Iudaeae loco et ipso angustissimo, in toto orbe terrarum suos terminos dilatabunt.
14 Veniamus ad intelligentiam spiritualem. Qui in tabernaculo est, firmam atque perpetuam non possidet mansionem; sed semper mutat loca, et ad ulteriora festinat, dicens in psalmo: Pertransibo in locum tabernaculi admirabilis, praeteritorum obliviscens, et in futurum se extendens, donec perveniat ad bravium supernae vocationis.
15 De hoc tabernaculo et in alio loco legimus: Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Postque infert: Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te. Finis enim tabernaculorum, aeternae domus possessio est, quae fundamenta non mutat, nec transfertur de alio in alium locum.
16 Qui enim plantati in domo sunt Domini, prius in atriis illius effloruerunt, ut de floribus ad frugem veniant, possintque dicere: Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei. Denique vir sanctus tabernacula praeterire festinans, et domum Dei videre desiderans, unum votum habere se dicit, ut numquam de domo Dei exeat: Unum petivi a Domino, hoc requiram: ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae. Dilatandum est ergo tabernaculum, et aulaea pellesque tendendae, et funiculi multiplicium variorumque sermonum longius producendi, et clavi ratione firmandi in dextris et sinistris, ut semen sermonis, id est, doctrinae Dei, gentes valeat possidere; et civitates habitabiles facere, quas accepit qui mnam duplicaverat.
17 Dextera autem et sinistra in Scripturis sanctis tunc in bonam partem accipitur, quando eas et iuxta spiritum intelligimus, et iuxta litteram per arma iustitiae a dextris et a sinistris, ut et humilior intelligentia vitae teneat institutionem exemplaque maiorum, et spiritualis atque sublimis de praesentibus nos transferat ad futura.
18 Hoc est quod et Dominus Pharisaeis interrogantibus loquebatur: Reddite quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo : ut et potestatibus istius saeculi subiiciamur, quae non iniuste tenent gladium in vindictam eorum qui male egerunt, quae sinistra intelligitur: et Deo reddamus quae Dei sunt, ut nullum alium timeamus, nisi eum, qui et animae habet et corporis potestatem, quod in dextera accipitur. Denique de sapientia Dei dicitur, cui nihil pretiosum comparari potest, quod in dextera sua vitae habeat longitudinem, et annos plurimos; in sinistra autem divitias et gloriam, ut divitiae illae accipiantur, quae in praesenti scientia sunt et bonis operibus, et gloria quam accipit is, per cuius opera Deus glorificatur in gentibus, longitudo autem vitae et anni plurimi, aeternam vitam significent, quae praesentia negligens, ad futura festinat.
19 Noli timere, quia non confunderis, neque erubesces: non enim te pudebit, quia confusionis adolescentiae tuae oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuae non recordaberis amplius. Quia dominabitur tui qui fecit te, Dominus exercituum nomen eius: et redemptor tuus Sanctus Israel, Deus omnis terrae vocabitur. LXX: Noli timere, quia confusa es: neque confundaris, quia exprobratum tibi est: confusionem enim aeternam oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuae, memor non eris: quia Dominus qui fecit te, Dominus sabaoth nomen ei: et qui eruit te, Deus Israel, omnis terrae vocabitur. Oritur quaestio, quomodo si ad Ecclesiam dicitur de gentibus congregatam: Laetare, sterilis, quae non paris; et: Plures filii desertae, magis quam eius quae habet virum, quod scilicet virum non habuerit, quae postea plures fecit filios, et illa in sterilitatem versa sit, quae prius habebat virum: quomodo nunc dicatur ad eam, quae virum non habuit: Viduitatis tuae non recordaberis amplius, et confusionis adolescentiae tuae oblivisceris. Ex quo intelligi volunt Iudaei, omnia quae dicuntur, dici ad Ierusalem, quae deserta a Deo, rursum ab eo instauranda sit.
20 Qui facile repellentur, cum admoniti fuerint, dici ex persona Domini in Zacharia: Et assumpsi mihi duas virgas: unam vocavi decorem, et alteram vocavi funiculum: et pavi gregem. De quo in suo loco plenius diximus, et nunc ex parte dicetur. Duas virgas, utrumque esse populum, gentium et Iudaeorum, quorum prior vocata sit turba gentilium, quae accepit naturalem legem fixam in cordibus suis, de qua Paulus scribens ad Romanos, fortissime disputat; qua virga nihil pulchrius est, ut omnis creatura aequaliter vocetur ad cultum Creatoris sui.
21 Secunda autem, id est, populi Iudaeorum appellata est funiculus: quae post offensam gentium vocatur pars Domini, et funiculus haereditatis eius Israel. Denique postquam in Abraham vocatus est Israel, dicit Dominus: Tuli virgam meam, quae vocabatur decus: et abscidi eam, ut irritum facerem foedus meum quod percussi cum omnibus gentibus. Ergo in adventu Christi dicitur ad virgam, quae abscissa fuerat: Noli timere, nec crubescas, neque ora pudore suffundas.
22 Nequaquam enim ultra confunderis, ut prius confusa fueras, nec confusionis adolescentiae tuae memor eris, et viduitatis tuae non recordaberis, per quam relicta es a Deo: quia factor tuus ipse dominabitur tui, cuius nomen Omnipotens est, qui regnat, non in una gente Iudaea, sed in universo orbe terrarum. Denique sequitur: Qui te fecerat, ipse te redemit sanguine suo: et Deus omnis terrae vocabitur: pro eo quod est, omnium qui morantur in terra.
23 Ex quo perspicue patet, nequaquam dici ad Ierusalem, quae numquam in toto orbe dominata est: sed ad Ecclesiam Christi, cuius haereditas, mundi possessio est.
24 Quia ut mulierem derelictam et moerentem spiritu vocavit te Dominus: et uxorem ab adolescentia abiectam, dixit Deus tuus. Ad punctum in modico dereliqui te: et in miserationibus magnis congregabo te. In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te: et in misericordia sempiterna misertus sum tui, dixit redemptor tuus Dominus. LXX: Non ut mulierem derelictam et pusillanimem vocavit te Dominus, neque ut mulierem, quae ab adolescentia odiosa est, dixit Deus tuus.
25 Tempore modico reliqui te: et cum misericordia magna miserebor tui. In furore parvo averti faciem meam a te: et in misericordia sempiterna miserebor tui: dixit qui eruit te Dominus. Hic amici Iudaeorum vilificant mulierem derelictam et uxorem ab adolescentia abiectam, quam ad punctum et ad modicum dereliquit Dominus, Ierusalem esse, dicentes.
26 Qui abscondens parumper faciem suam susceperit eam in misericordiis sempiternis, et dolorem praeteritum, gaudio commutarit. Hoc iuxta Hebraicum. Porro iuxta Septuaginta non eam dicit quasi derelictam mulierem, et pusillanimem vocatam a Domino: neque sicut uxorem, quae ab adolescentia odio habita sit; sed idcirco se eam ad modicum reliquisse, et avertisse faciem suam, ut misereatur illius in aeternum.
27 Si ergo Iudaei et nostri iudaizantes, dicunt Israel ad modicum derelictum, ut in adventu Christi eius misereatur Deus; et modicum interpretantur ad comparationem totius aeternitatis: cur et nobis non concedunt, modicum dicere tempus, quo gentes sunt derelictae: ut abiectae in medio, quae in adolescentia sua Dei fuerant, postea in senectute aeternam misericordiam consequantur? Praesertim cum in vocatione temporis Israel, numquam exclusa sit turba gentilium; sed semper eis per proselytos ianua patuerit revertendi, ut sicut nos illorum vocatione parumper videmur exclusi, sic illorum exclusione perpetua nobis ad Deum reditus concedatur. Perpetuam autem exclusionem diximus, si non egerint poenitentiam.
28 Alioquin Paulus apostolus dicit: Conclusit Deus omnia sub peccato, ut omnibus misereatur. Quae nos de Ecclesia ex utroque populo congregata interpretati sumus; et Iudaei de Ierusalem accipiunt: qui solam tropologiam sequuntur, et in locis difficillimis liberae disputationis excursu, nascentes fugiunt quaestiones, ad animam referunt peccatricem, quae abiecta a Deo sit, non ob odium, sed ob dispensationem, ut malorum pressa pondere, revertatur ad virum suum pristinum: et perdita substantia, de patris clementia non desperet. Annon est grandis misericordia occurrere filio revertenti, annulum et stolam, osculumque porrigere, et invidenti fratri, iuxta alterius parabolae similitudinem, dicere: Amice, si ego bonus, quare oculus tuus nequam?
29 Sicut in diebus Noe istud mihi est, cui iuravi, ne inducerem aquas Noe ultra super terram: sic iuravi, ut non irascar tibi, et non increpem te. Montes enim commovebuntur, et colles contremiscent: misericordia autem mea non recedet a te, et foedus pacis meae non movebitur, dixit miserator tuus Dominus. LXX: Ab aqua quae fuit sub Noe hoc mihi est: sicut iuravi ei in tempore illo, terrae nequaquam ultra irasci super te, neque in comminatione tua montes transferre: neque colles tui transferentur.
30 Sic nec misericordia mea deficiet, nec testamentum pacis meae auferetur, dixit propitius tui Dominus. Ut credat sanctorum congregatio misericordiam Domini sempiternam, et ideo ad punctum, et breve nos esse desertos, ut in amicitiam Dei, aeterno foedere iungerentur, ponit exempla maiorum, dicens: Quomodo universo orbe peccante, postquam corrupit omnis terra viam Domini, inductum est diluvium: et cum auctoribus cunctis peccatorum cuncta peccata deleta sunt, et in uno homine Noe humanum servatum est genus: cui iuravi nequaquam terris inducendum esse diluvium: et sponsio mea hucusque servata est, nec umquam irrita fiet ; sic iuro Ecclesiae meae, quam mihi redemi sanguine meo, nequaquam me iratum fore his quorum misertus sum, nec meam clementiam ulla increpationis duritia commutandam.
31 Facilius enim montes movebuntur et colles, quam mea sententia commutabitur. Iuxta quod et in Evangelio loquitur: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt. Haec est, autem, inquit, misericordia mea, ut foedus pacis, quo mihi reconciliatus est mundus, non merito eorum quibus datum est, sed mea clementia conservetur.
32 Iuxta Septuaginta confusus est sensus, et sic turbata sunt omnia, ut quid dicatur difficile possit intelligi: non quo ignorem quid in hoc capitulo vir prudentissimus dixerit, sed quo non satisfaciat animo meo. Ponit enim tropologicum diluvium, quod interpretatur in baptismo Salvatoris, congerens exempla quamplurima, ut est illud: Dominus diluvium inhabitare facit. Et iterum: Suavis Dominus exspectantibus se in die tribulationis: et sciens timentes se, in diluvio itineris consummationem facit (Nahum I, 7, secundum LXX): quod scilicet universa peccata in baptismo deleverit, dicens in alio loco: Ego sum, ego sum, qui deleo iniquitates tuas. Omnes enim declinaverunt, simul inutiles facti erant. Non erat qui faceret misericordiam, nec veritatem: neque erat scientia Dei super terram. Maledictio, et mendacium, et homicidium, et adulterium, et furtum cuncta occupaverant, et sanguinem sanguini miscuerant.
33 Unde loquitur per Prophetam: Heu mihi! quia periit revertens a terra. Non est qui faciat rectum in hominibus, omnes in sanguine meo iudicantur. Unusquisque proximum suum tribulat tribulatione, et ad malum manus suas praeparant : et caetera his similia. E quibus illud est: Nemo mundus a sorde, nec si unius quidem diei fuerit vita eius super terram (Iob XV, 14). Unde Dominum fecisse diluvium, qui iuxta apostolum Petrum occisus est carne, vivificatus spiritu; et praedicavit spiritibus in carcere constitutis, quando Dei patientia exspectabatur in diebus Noe, diluvium impiis inferens.
34 In cuius exemplum aqua nos mundat: non sordes carnis abluens, sed bonae conscientiae interrogatio in Deum. Montes autem et colles qui non commoveantur, et in huiuscemodi diluvio permoti fuerant, sanctos vult intelligi, accepto foedere sempiterno: qui in priore diluvio moti fuerant, et suam reliquerant firmitatem.
35 Dicit montes, et daemones, et adversarias potestates, qui viderunt filias hominum, quod essent bonae, et amoris iaculo vulnerati, sumpserunt sibi uxores ex omnibus quas elegerunt, et perdiderunt fortitudinem pristinam: et nequaquam in hoc diluvio sunt futuri. Hoc ille dixerit, cuius explanationem lectoris arbitrio derelinquo.
36 Paupercula tempestate convulsa absque consolatione. Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos: et fundabo te in sapphiris: et ponam iaspidem propugnacula tua, et portas tuas in lapides sculptos, et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles: Universos filios tuos doctos a Domino, et multitudinem pacis filiis tuis, et in iustitia fundaberis. LXX: Humilis et instabilis absque consolatione.
37 Ecce ego praeparo tibi carbunculum lapidem tuum, et fundamenta tua sapphirum: et ponam propugnacula tua iaspin, et portas tuas lapides crystalli, et muros tuos lapides electos: et omnes filios tuos discipulos Dei, et multa pax erit filiis tuis, et in iustitia aedificaberis. Ubi nos diximus: Sternam per ordinem lapides tuos, in Hebraico scriptum est, BAPHPHUCH, quod omnes praeter Septuaginta similiter transtulerunt: Sternam in stibio lapides tuos, in similitudinem comptae mulieris, quae oculos pingit stibio, ut pulchritudinem significet civitatis.
38 Et ubi nos iaspidem, sequentes LXX, diximus, in Hebraico scriptum habet CHODCHOD, quod solus Symmachus χαλκηδόνιον transtulit. Pro crystallo quoque in cuius loco apud Hebraeos ECDA legitur, Symmachus et Theodotio, scalpturae, id est, γλυφῆς, Aquila τρυπανισμοῦ posuit: quod verbum foratarum caelatarumque gemmarum sensum sonat.
39 De diversitate translationis diximus: veniamus ad sensum. Adhuc loquitur ad Ecclesiam, humilem prius atque pauperculam, quae non habebat Legem, nec Prophetas, nec sermonem Dei: et tempestate convulsam sive instabilem, quae multos saeculi turbines sustinuerat, et inter varios idolorum fluctuabat errores: quae nullum habuit consolatorem, et frustra omnem substantiam suam in medicis perdidit; quod ipse veniat, ipse descendat, et aedificet in terris coelestem Ierusalem, quae in Apocalypsi Ioannis vocatur sponsa et uxor Agni, habens lumen simile lapidis pretiosi, sicut iaspidis et crystalli, et murum magnum, et portas duodecim inscriptas nominibus tribuum Israel, quarum tres erant ab Oriente, et tres ab Aquilone, et tres ab Austro, et tres ab Occasu solis : murusque fultus duodecim fundamentis, cuius omnis aedificatio ex lapide iaspide, et singula fundamenta murorum habebant singulos lapides, primum iaspidem, secundum sapphirum, tertium chalcedonium, quartum smaragdum, quintum sardonicem, sextum sardium, septimum chrysolithum, octavum beryllum, nonum topazium, decimum chrysoprasum, undecimum hiacynthum, duodecimum amethystum; quod legentes, exclamamus illud, et dicimus: O profundum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia iudicia eius, et investigabiles viae eius! Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius eius fuit? Et iterum: Quis sapiens, et intelliget haec: intelligens, et cognoscet ea (Osee XIV, 10)? Respondeant amatores tantum occidentis litterae, et in mille annis exquisitos cibos gulae ac luxuriae praeparantes, quorum Deus venter est, et gloria in confusione eorum; qui post secundum in gloria Salvatoris adventum, sperant nuptias, et parvulos centum annorum, et circumcisionis iniuriam, et victimarum sanguinem, et perpetuum sabbatum: qui dicunt cum Israel in perversum modum: Manducemus et bibamus, cras enim regnabimus: quae sit ista coelestis Ierusalem, cui nunc dicitur: Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos: sive iuxta LXX: Ecce ego praeparo tibi carbunculum, lapidem tuum: ut tota civitas sit plena carbunculis, et habeat fundamenta sapphirina, et propugnacula iaspidem, sive chalcedonium, et portas crystallinas, sive anaglyphas, et murum in circuitu pretiosorum lapidum: omnesque filii eius non habeant magistros homines, sed Deum, et appellentur discipuli Dei; et sit in ea pax perpetua, et aedificatio iustitiae.
40 Ex quo perspicuum est, sub occasione iustitiae, quod virtutis est nomen, etiam caeteras virtutes in aedificationem Ecclesiae debere nos quaerere: nec Iudaica deliramenta sectari. Exponant enim quid sit illud quod in Proverbiis de sapientia dicitur: Pretiosior est cunctis lapidibus pretiosissimis. Si enim Christus Dei virtus et Dei sapientia est, stultum est Christum insensibilibus lapidibus comparari.
41 Rursumque de iudiciis Dei legimus: Iudicia Domini recta: iustificata in semetipsa, desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum . Ex quo palam est, illud lapidem caeteris lapidibus comparari, de quo supra in hoc eodem Propheta ex persona Dei dicitur: Ecce immittam in fundamenta Sion lapidem angularem, lapidem electum, pretiosum: et qui crediderit in eo, non confundetur. Hunc lapidem reprobaverunt aedificantes, Scribae videlicet, et Pharisaei, et principes Iudaeorum, qui factus est in caput anguli. De quo et Apostolus Petrus disputans ait: Nobis ergo honor qui credimus angulari et pretioso electoque lapidi.
42 Incredulis autem est lapis offensionis et petra scandali. Qui et in Actibus Apostolorum ad principes loquitur sacerdotum: Iste est lapis electus, pretiosus, quem vos despexistis reprobantes; qui factus est in caput anguli, et duos populos continet, gentium et Israel; qui aedificavit civitatem, cuius artifex et conditor Deus est: de qua et Apostolus scribit Corinthiis: Dei aedificatio estis. Et: Quasi architectus sapiens fundamentum posui, alius superaedificat.
43 Unusquisque autem videat quomodo aedificet. Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter eum qui positus est, Iesum Christum. Si quis autem super fundamentum hoc aedificat aurum, et lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam: uniuscuiusque opus manifestum erit. De hoc fundamento et in Epistola altera loquitur: Aedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso angulari lapide Iesu Christo; et iterum: In quibus omnes aedificamini lapides viventes in sacerdotium sanctum, offerre spirituales victimas. De his lapidibus mystice dicitur: Lapides sancti volvuntur super terram, quibus aedificat Christus Ecclesiam super petram, dicens in Evangelio: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Quam civitatem qui meruerit intrare, gaudens loquitur Domino: Sicut audivimus, ita vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam in aeternum. Super conditore huius civitatis, et in alio loco dicitur: Hic aedificabit civitatem meam, et reducet captivitatem populi mei. De natura autem duodecim lapidum atque gemmarum, non est huius temporis dicere, cum et Graecorum plurimi scripserint et Latinorum.
44 E quibus duos tantum nominabo, virum sanctae et venerabilis memoriae episcopum Epiphanium, qui insigne nobis ingenii et eruditionis suae reliquit volumen, quod inscripsit περὶ λίθων: et Plinium secundum, eumdem apud Latinos oratorem et philosophum, qui in opere pulcherrimo naturalis historiae tricesimum septimum librum, qui et extremus est, lapidum atque gemmarum disputatione complevit.
45 Hi duodecim lapides scribuntur per ordinem in Exodo et in Ezechiel, id est ἐν τῷ λογείω pontificis, et in corona atque diademate principis Tyri. Dicamus primum de Exodo: Quatuor ordines intexti erant lapidum. Ordo primus habuit lapidem sardium, topazium, smaragdum.
46 Ordo secundus, carbunculum, sapphirum, iaspidem. Ordo tertius, ligirium, achatem, amethystum. Ordo quartus, chrysolithum, beryllum, onychium, auro circumdatos; et inscripti erant ex nominibus duodecim tribuum filiorum Israel. In quo notandum quod secundus ordo lapidum etiam in praesenti Scriptura sit positus, carbunculus, sapphirus, et iaspis.
47 Necdum enim perfecta retinemus, nec ad prima pervenimus, quia nunc per speculum videmus in aenigmate. Porro in Ezechiel sic scriptum reperimus: Tu es signaculum similitudinis et corona decoris, in deliciis paradisi Dei fuisti. Omni lapide primo indutus es, sardio, topazio, et smaragdo, carbunculo et sapphiro et iaspide, argento quoque, et auro et lyncurio, et achate, et amethysto, et chrysolitho, et beryllo, et onychino; auroque replesti thesauros tuos et apothecas tuas in te. A qua die conditus es, cum Cherubim posui te in monte sancto meo; fuist in medio lapidum ignitorum, immaculatus in diebus tuis, ex quo conditus es, donec inventae sunt in te iniquitates tuae. Quis enim tam stultus et vecordis ingenii, ut in paradiso Dei, positum principem Tyri, quemcumque illum esse crediderit, et conditum inter Cherubim et inter igneos lapides conversatum (quos haud dubie Angelos intelligimus coelestesque Virtutes) putet fuisse eum, qui terrenis lapidibus ornatus sit, et habuerit similitudinem et signaculum? De natura igitur omnium lapidum, et per partes singulorum, non est huius temporis dicere; neque enim semper dicenda sunt omnia.
48 Nunc tantum de carbunculo, sapphiro et iaspide disseramus. Carbunculus qui paratur, sive per ordinem sternitur, videtur mihi ignitus sermo doctrinae, qui fugato errore tenebrarum, illuminat corda credentium. Hic est quem unus de Seraphim tulit forcipe comprehensum, ad Isaiae labia purganda : qui nascitur, iuxta Geneseos fidem, in terra Evila, ubi est aurum optimum, lapisque carbunculus, et prasinus. Porro sapphirus, qui ponitur in fundamentis, coeli habet similitudinem, et supra nos aeris: qui talis est, ut possit illud Aristophanicum dicere cum Socrate: Ἀεροβατῶ καὶ περιφρονῶ τὸν ἥλιον; quod nos in Latinum sermonem vertere possumus: Scando aerem, solemque despicio.|gr Sive cum Paulo apostolo: Nostra autem conversatio in coelis est. Ezechielis quoque Scriptura commemorat, quod locus in quo thronus Dei sit, sapphiri habeat similitudinem, et gloria Domini in hoc colore consistat, qui portat imaginem supercoelestis.
49 Sed et propugnacula urbis Dominicae, hoc est murorum moenia iaspide roborantur, qui possunt omnem altitudinem elevantem se contra scientiam Dei destruere atque convincere, et mendacium subiicere veritati . Qui ergo in disputando fortissimus est, et sanctarum Scripturarum testimoniis roboratus, iste propugnaculum Ecclesiae est.
50 Iaspidum multa sunt genera: alius est enim smaragdi habens similitudinem, qui reperitur in fontibus Thermodontis fluminis, et vocatur Grammatias, quo omnia phantasmata fugari autumant. Alius viridior mari, et tinctus quasi floribus; hunc in Phrygiae monte Ida, et in profundissimis specubus eius nasci referunt.
51 Alium vero iuxta Iberos, Hyrcanosque et mare Caspium reperiri, et praecipue iuxta lacum Neusin. Est et alius iaspis nivi et spumae marinorum fluctuum similis, et elementer quasi mixto cruore subrutilans. Hoc diximus, ut universas gratias spirituales in Ecclesiae propugnaculis cognoscamus; quas qui habuerit, vanos timores fugat, et potest cum sponsa dicere: Fratruelis meus candidus et rubicundus. Portae autem istius civitatis de lapide sunt crystallo, qui scalpitur variis modis, quo lapide nihil purius est.
52 Denique vehementissimis Alpium frigoribus, et inaccessis soli speluncis, concrescere aquae dicuntur in crystallum: et tactu quidem lapidem, visu aquam esse. Per quem ostenditur, eos qui in foribus Ecclesiae sunt, nulla debere sorde maculari, sed fidei esse purissimae, et dicere cum propheta: A mandatis tuis intellexi. Et illud audire: Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt. Muri autem civitatis, sive termini et περίβολος, lapidibus electis exstruuntur, quos reliquos lapides intelligere possumus, et omnes filios eius esse doctos, sive discipulos Dei: quo testimonio Dominus utitur in Evangelio Ioannis, dicens: Nemo potest ad me venire, nisi Pater meus qui misit me, traxerit eum, et omnis qui audierit et didicerit a Patre, venit ad me. Et post paululum, scriptum est in prophetis: Erunt omnes docti a Deo. Qui et per Ieremiam loquitur: Dans leges meas in mentibus eorum, et super cor illorum scribam eas; et nequaquam ultra docebunt singuli proximos suos et fratres dicentes: Cognosce Dominum. Sed omnes scient me a minimo usque ad maximum. Propitius enim ero iniquitatum eorum, et peccatorum eorum non recordabor. Doctrina autem discipulorum Dei habet multitudinem pacis, quae eis a Domino derelicta est: aedificatioque urbis pulcherrimae completur iustitia; ut nequaquam unius gentis, sed totius mundi Deus sit, vocantis ad fidem suam servos et liberos, Graecos et Barbaros, divites et pauperes, nobiles et ignobiles, viros et mulieres, parvulos et senes, et omnia quae in mundo videntur esse contraria. Excessimus brevitatis modum, qui utilis est in omnibus quae dicenda sunt: nequaquam nos iuxta Hebraeos et nostros Semiiudaeos in terra, sed in coelis, urbem Dei quaerentes, quae in Christo monto sita latere non potest.
53 Recede procul a calumnia, quia non timebis; et a pavore, quia non appropinquabit tibi. LXX: Recede ab iniquo, et non timebis, et tremor non appropinquabit tibi. Ordo pulcherrimus. Pauperculam et humilem fuerat consolatus, promittens ei gratias spirituales. Nunc docet quid facere debeat, si nolit adversariorum impetus formidare.
54 Et est sensus: Non vis timere inimicos tuos, fac ista quae dico: Recede procul a calumnia, sive ab iniquitate: quia omnis iniquitas et rapina de calumnia nascitur; et non timebis, tremorque et pavor non appropinquabunt tibi, ut nequaquam homines, sed Deum timeas, dicens cum Moyse: Tremens sum ego et meticulosus; et cum uno amicorum Iob: Horror et tremor venerunt super me; et multum mea ossa concussit (Iob IV, 14); et cum propheta: A voce orationis meae intravit tremor in ossa mea (Infra LXVI, 2); et: Super quem Dominus requiescit, nisi super humilem et quietum, et trementem verba eius? Porro alius est impiorum tremor, qui ex metu supplicii nascitur. De quo scriptum est: Tremor apprehendit impios.
55 Ecce accola veniet, qui non erat mecum; advena quondam tuus adiungetur tibi. LXX: Ecce proselyti accedent ad te per me, et coloni erunt tui, et ad te confugient. Et haec Iudaei putant ad Ierusalem dici, quod multi de gentibus proselyti sint futuri, et legem Moysi caeremoniasque suscipiant. Quod nos iuxta coeptam interpretationem ad Ecclesiam referimus, quae per apostolos ex utroque populo congregata est, quae non habet maculam, neque rugam, quae liber est, et mater omnium credentium . Ad quos proselytos et advenas congregandos, misit Dominus discipulos suos, dicens: Docete omnes gentes (Matth. ult., 19), ut confugiant ad Evangelium, et novam Legem suscipiant, ut habitatores quondam idololatriae, fiant coloni Ecclesiae.
56 De quibus in psalmis dicitur: Dominus sapientes facit caecos. Sive ut in Latinis codicibus legitur: Dominus illuminat caecos, Dominus diligit advenas : ut postquam caeci lumen receperint veritatis, et stulti sapientiam didicerint, tunc ad Ecclesiam transeuntes diligantur a Domino, et audiant per prophetam: Vocabo non populum meum, populum meum (Osee II, 24); quo intrante Templum Dei, zelus apprehendit populum ineruditum.
57 Ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas, et proferentem vas in opus suum: et ego creavi interfectorem ad disperdendum. Omne vas, quod fictum est contra te, non dirigetur: et omnem linguam resistentem tibi in iudicio, iudicabis. Haec haereditas servorum Domini: et iustitia eorum apud me, dicit Dominus. LXX: Ecce ego creavi te, non ut aerarius sufflans in igne prunas, et proferens vas in opus. Ego autem creavi te non in perditionem interficere: omne vas quod factum est contra te, non prosperabitur: et omnis vox surget contra te in iudicium: omnes eos vinces ÷ et obnoxii tui erunt in ea ** Est haereditas servientibus Domino, et vos eritis mihi iusti, dicit Dominus. Dicamus primum iuxta Hebraicum: Si vis non timere, et procul a te esse formidinem, fac quae praeteritus sermo narravit; ego enim sum per quem habitura es proselytos.
58 Ego qui creavi fabrum sufflantem in igne prunas, hoc est, diabolum omnium malorum artificem, non necessitate naturae, sed mentis arbitrio. Qui suscitavit incendia, et proferet contra te vasa: quales fuerunt Simon et Elimas magi, Petro et Paulo apostolis resistentes. Ego creavi interfectorem eorum qui increduli sunt futuri.
59 Non quo ego sim causa perditionis eorum, sed quo creatus adversarius ad pugnandum, et victis perditio, et victoribus causa sit praemiorum. Omnesque qui contra te a fabro sufflante sunt fabricati, non dirigentur, sed et praesentes poenas sentient et futuras. Quodque prius videbatur occultum, in consequentibus dicitur manifestius: Et omnem linguam resistentem tibi in iudicio iudicabis, perdens sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobans.
60 Cunctosque haereticorum principes, et Iudaeorum magistros, et mundi philosophos, quos faber ille conflaverat, tuo iudicio condemnabis. Quomodo et Regina Saba condemnavit incredulos, et Ninivitae: et e contrario iustificabitur Sodoma comparatione peioris Ierusalem. Post haec infertur quae sint praemia futurorum, ne cassum putent esse certamen, et praesenti morte finiri.
61 Haec est haereditas servorum Domini, id est, regna coelorum, et vita perpetua, et retributio laborum, quae oculus non vidit, et auris non audivit, et in cor hominis non ascenderunt, quae praeparavit Deus diligentibus se. Si autem diligentibus, ergo et servientibus, qui nullum alium habent Dominum, nisi Deum.
62 Et haec est iustitia eorum qui apud Deum sunt, dicit Dominus, ut praesens tribulatio futuro gaudio compensetur. Porro iuxta Septuaginta iste mihi sensus videtur: Ego Creator tuus non te ita feci quomodo diabolus faber pessimus immundo spiritu conflat vasa iniquitatis, et profert ea in perditionem: qui scire debet quod huiuscemodi vasa prosperum iter non habeant, sed in cursu medio confringantur.
63 Quae sint autem vasa, sequenti sermone demonstrat; Et omnis vox quae surget contra te in iudicium, omnes eos vinces. Vasa iniquitatis vocem habent, quae vox surgit contra Ecclesiam, quando ponunt haeretici in excelsum os suum, et lingua eorum pertransit ad terram. Quodque sequitur: Et obnoxii tui erunt in ea, obelo praenotavimus, quod non tam a LXX quam a malis scriptoribus videtur additum.
64 Cum autem omnem vocem surgentem adversum se Ecclesia vicerit, tunc servientibus Domino et obedientibus erit haereditas, aeterna possessio. De qua in Ieremia aliis verbis dicitur: Est merces operibus tuis. Habitatoresque Ecclesiae iusti erunt Domino. Omnis enim qui facit iustitiam, de Deo natus est. Quibus loquitur Dominus: Estote sancti, quoniam ego sanctus sum.



    >>> LV
monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.5r > 54