monumenta.ch > Hieronymus > csg75.439 > 28
    >>> XXIX

CAPUT XXVIII SHOW APPARATUS

1 Vae coronae superbiae ebriis Ephraim, et flori decidenti gloriae exsultationis eius, qui erant in vertice vallis pinguissimae, errantes a vino. Ecce validus et fortis Domini, sicut impetus grandinis turbo confringens; sicut impetus aquarum multarum inundantium et emissarum super terram spatiosam.
2 Pedibus conculcabitur corona superbiae ebriorum Ephraim. Et erit flos decidens gloriae exsultationis eius, qui est super verticem vallis pinguium, quasi temporaneum ante maturitatem autumni, quod cum aspexerit videns, statim ut manu tenuerit, devorabit illud. LXX: Vae coronae iniuriae mercenarii Ephraim: flos cadens de gloria super verticem montis pinguis, qui ebrii estis absque vino.
3 Ecce fortis et durus furor Domini, sicut grando quae fertur in pronum, non habens umbraculum, quae violenter decidit sicut aquarum multitudo trahens humum, et faciens sibi spatium: manibus et pedibus conculcabitur corona iniuriae mercenarii Ephraim. Et erit flos qui decidit de spe gloriae in summitate montis excelsi, sicut praematura ficus, quam qui viderit, antequam sumat manu, cupiet eam devorare. Dicamus primum iuxta historiam, deinde iuxta tropologiam, et ad extremum iuxta vaticinium prophetale.
4 Loquitur sermo divinus adversum decem tribus quae regnabant in Samaria, et propter Ieroboam, qui de tribu Ephraim fuit, appellabantur Ephraim. Et vocat eos coronam superbiae: quia comparati duabus tribubus, quae appellabantur Iuda, sublimiores erant et numero et robore. Ebriosque eos dicit Ephraim, qui suum non intelligant Creatorem, sed pro Domino adorent vitulos aureos in Dan et Bethel.
5 Isti quondam in flore fuerunt Domini, et in gloria, quando regebantur a David et Salomone, et in duodecim tribubus erant adorantes Deum in templo Ierusalem, qui fuerunt in vertice vallis pinguissimae, quod Hebraice dicitur GE SEMANIM. Siginificat autem locum ubi traditus Dominus est; super cuius vallis verticem templum Domini situm est.
6 Isti inebriati sunt vino erroris et amentiae, quod eis miscuit Ieroboam. Quapropter poenam illis Dominus comminatur, quod sicut grandinis turbo universa confringit, et impetus aquarum inundantium quidquid obvium invenerit, rapit: sic ab Assyriorum deleantur exercitu, et quod reliquum fuerit, in montes sive urbes Mediae transferatur. Comparat autem gloriam decem tribuum coronae variorum florum, quae tantam habuerit pulchritudinem, ut quomodo si quis antequam aestas veniat et autumnus, πρόδρομον ficum videns in arbore, statim ut manu tenuerit, devorat: sic et decem tribus cum Assyrius viderit, vastet et devoret, et nihil omnino pristini populi relinquat in Samaria. Hoc breviter iuxta historiam dictum sit.
7 Transeamus ad allegoriam. Secundum expositionem Osee prophetae, in quo Ephraim et Ioseph et Samariam et decem tribus, quae scissae sunt a corpore duodecim tribuum, et templum Domini reliquerunt, retulimus ad haereticos, qui vere iuxta Septuaginta editionem, corona iniuriae sunt, Dominum blasphemantes, et omnia mercedis causa faciunt, et de gloria Domini conciderunt: nec sequuntur tenuitatem mannae, et humilitatem Ecclesiasticam; sed in monte pinguissimo versantur ebrii absque vino.
8 Propterea fortis et durus furor Domini, qui eos puniturus est, grandini praecipiti, quae non in tecta, sed in capita mortalium ruit, et multis aquarum inundationibus comparatur, quae quidquid obvium invenerint, trahunt. Haec corona iniuriae, mercenarii appellantur Ephraim, qui iuxta Apostolum turpis lucri gratia, de flore et spe ac gloria pristinae fidei corruerunt, et versantur in superbia, et dulcissimus cibus diaboli sunt, qui eos quotidie devorat. Secundum prophetiam illud possumus dicere, quod coronam iniuriae vocet Scribas et Pharisaeos, qui Dominum blasphemabant.
9 Et appellabantur mercenarii Ephraim, propter Iudam, qui de tribu Ephraim et de vico eiusdem tribus Iscarioth, Dominum pretio vendidit, qui vere flos apostolicae gloriae cecidit super montem pinguissimum, de quo dictum putamus: Manducavit et bibit Iacob, et saturatus est, et impinguatus, et recalcitravit dilectus. Sive iuxta Hebraicum: super vallem pinguium, id est, Gessemanim: in qua etiam nomen loci significatur, in quo Iudas Dominum tradidit.
10 Vallis autem pinguis, sive pinguium dicitur, propter ubertatem, et Scribas et Pharisaeos qui ibi Dominum comprehenderunt: de quibus in psalmo scriptum est: Tauri pingues obsederunt me. Haec vallis pinguium, id est, Gessemanim, in hoc capitulo secundo appellatur; et miror quomodo LXX primum eam dixerint montem pinguem, et postea montem excelsum. Ebrius autem fuit proditor non vino, sed avaritia et furore aspidum insanabili, et diaboli cibo, qui post buccellam intravit in eum, et penitus devoratus est, quia oratio eius versa est in peccatum, et ne poenitentia quidem eius fructum salutis habuit.
11 Verbum Hebraicum SACCHORE ambiguum est, et vel ebrios, vel mercenarios sonat. Unde et Issachar interpretatur, est merces: et SACHAR, μέθυσμα, id est, ebrietas: caeterique ebrios: soli LXX mercenarios transtulerunt.
12 In die illa erit Dominus exercituum, corona gloriae, et sertum exsultationis residuo populi sui, et spiritus iudicii sedenti super iudicium, et fortitudo revertentibus de bello ad portam. Verum hi quoque prae vino, nescierunt et prae ebrietate erraverunt, sacerdos et propheta nescierunt: prae ebrietate absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate: nescierunt videntem, ignoraverunt iudicium, sive mirabiliter.
13 Omnes enim mensae repletae sunt vomitu, sordiumque, ita ut non esset ultra locus. LXX: In die illa erit Dominus Sabaoth corona spei, quae compacta est gloriae reliquiis populi. Relinquentur in spiritu iudicii super iudicium, et fortitudinem vetans interficere. Isti enim vino decepti sunt: errant propter siceram; sacerdos et propheta exciderunt mente propter siceram; absorpti sunt propter vinum, vacillaverunt, hoc est, φάσμα; maledictio comedet hoc consilium: siquidem istud consilium propter avaritiam est. Postquam omnis terra Samariae, id est, decem tribuum Assyrio fuerit inundante deleta, et conculcata pedibus corona superbiae ebriorum Ephraim, et in modum ficus temporaneae devorata: tunc residui populi Israel, hoc est duarum tribuum, Iudae et Beniamin, ipse Dominus erit corona victoriae; et spiritus iudicii sedenti super iudicium, haud dubium quin Ezechiae regi Iudae; et fortitudo eorum, qui cuncta regione populata, de praelio revertentes, se urbe clauserunt.
14 Quod in hoc eodem propheta lecturi sumus (Infra XXXVII), quando centum octoginta quinque millia armatorum de Assyriorum exercitu Angelo percutiente deleta sunt. Verum hi quoque, id est, Iudas et Beniamin, inebriati sunt vino idololatriae, et contempta religione templi, daemonum simulacra venerati, et nescierunt videntem Dominum, qui cuncta considerat.
15 Omnes enim mensae eorum, et universa religio repletae sunt vomitu sordiumque, ut non solum in templo, sed in vertice montium, et nemorosis locis idololatriae sordibus cuncta complerent, et Dominus in eis non haberet habitationis locum. Hoc iuxta litteram dictum sit. Porro iuxta tropologiam, priorem sequamur intelligentiam, nec intactos LXX Interpretes relinquamus. Haereticis enim ore diaboli devoratis, qui montem superbiae pinguissimum conscenderunt, Dominus erit corona gloriae, his qui in Ecclesia commorantur, et ad multitudinem plurimorum errantium comparati, parvi sunt numero.
16 Erit autem in spiritu iudicii super iudicium: quia lavabit Dominus sordes filiorum et filiarum Sion spiritu iudicii. Si quis autem sanguinem habuerit, nequaquam spiritu iudicii, sed combustionis igne purgabitur, eritque populo fortitudo, et prohibebit eum interfici ab his qui vino draconum inebriati sunt, et erraverunt propter siceram.
17 Saepe diximus esse vinum, quod de vineis fit. Siceram autem omnem potionem, quae inebriare potest, et statum mentis evertere, quam proprie Aquila ebrietatem transtulit, sive illa frumento, sive hordeo, sive millio, pomorumque succo, et palmarum fructu, et alio quolibet genere conficiatur. Igitur sacerdotes et prophetae haereticorum exciderunt mente propter siceram, et absorpti sunt propter vinum, quales fuerunt Prisca et Maximilla earumque princeps Montanus: et quid dicerent, nesciebant. Vino inebriantur, quando Scripturas sanctas male intelligunt, atque pervertunt.
18 Sicera, quando saeculari abutuntur sapientia et dialecticorum tendiculis, quae non tam vincula sunt appellanda, quam phasmata, id est, umbrae quaedam et imagines, quae cito pereunt atque solvuntur. Istius modi consilium maledictio possidebit, qui quaestum putant esse pietatem, et cuncta faciunt propter avaritiam. De hoc phasmate et Apostolus loquebatur: Attendentes spiritibus erroris, et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium. Tertia explanatio est, quod postquam Dominus Scribas Pharisaeosque subverterit, et socium eorum Iudam proditorem, qui ab initio fur fuerat, loculos enim pecuniae pauperum ipse portabat : tunc sit in spem et in gloriae coronam his qui de Iudaeis in Dominum crediderint, haud dublum quin apostolos significet, quos ad praedicationem Evangelii reservarit, et non statim permiserit pro Christo sanguinem fundere.
19 Omnes enim Scribae et Pharisaei vino et sicera, de quibus supra diximus, inebriati sunt, tam sacerdotes quam pseudoprophetae. Sed tendiculae eorum atque insidiae fuere pro nihilo, quia et Iudas ipse qui prodidit, fecit propter pecuniam, et sacerdotes qui proditorem pecunia corruperunt propter metum abiectionis suae. Ipse enim flagellum de funiculis faciens, eiecit de templo eos qui vendebant boves et oves, et cathedras vendentium columbas, et nummulariorum mensas sua auctoritate subvertit, dicens ad eos: Scriptum est: Domus Patris mei, domus orationis vocabitur, vos autem fecistis eam domum negotiationis, sive speluncam latronum. Iuxta anagogen illud Hebraicum, in quo diximus: Omnes enim mensae eorum repletae sunt vomitu sordiumque, ita ut non sit ultra locus, ad haereticos, et Scribas, ac Pharisaeos sic referri potest, ut universam doctrinam eorum et cuncta mysteria dicamus vomitu plena et sordium, dum scripturarum sanctarum non digerunt cibos, nec universo corpori faciunt esse vitales; sed immaturos et fetentes egerunt, ita ut nullum in eis Deus reperiat locum.
20 Miror autem quid voluerit Theodotio, ut pro verbo Hebraico quod dicitur, CISOA, pro quo Aquila interpretatus est, vomitum sordium, et Symmachus tantum vomitum, ille diceret, ἑμετὸν δυσαλίας, id est, vomitum dysaliae, quod verbum ubi apud Graecos lectum sit, invenire non potui, nisi forte novae rei novum finxerit nomen.
21 Siquidem et apud Hebraeos compositum est, quia vomitus dicitur CI et SOA sordidus. Quidquid igitur nauseam facit et vomitum, δυσαλία appellari potest.
22 Quem docebit scientiam, et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus: quia manda, remanda; manda, remanda; exspecta, reexspecta; exspecta, reexspecta; modicum ibi, modicum ibi. In loquela enim labii et in lingua altera loquetur ad populum istum, cui dixit: Haec est requies mea; reficite lassum, et hoc est meum refrigerium, et noluerunt audire.
23 Et erit eis verbum Domini: manda, remanda; manda, remanda; exspecta, reexspecta; exspecta, reexspecta; modicum ibi, modicum ibi; ut vadant et cadant retrorsum, et conterantur, et illaqueentur et capiantur. LXX: Cui annuntiabimus mala, et cui annuntiabimus nuntium? qui ablactati sunt a lacte: qui abstracti ab ubere.
24 Tribulationem super tribulationem exspecta; praestolare spem super spem; adhuc parum, adhuc parum: propter irrisionem labiorum, propter linguam alteram qua loquentur populo huic dicentes eis: Haec est requies esurienti, et haec contritio, et noluerunt audire. Eterit eis sermo Domini: Tribulatio super tribulationem: exspecta, exspecta; spes super spem: adhuc parum, adhuc parum; ut vadant et cadant retrorsum, et conterantur, et periclitentur, et capiantur. Quis, inquit, dignus est doctrina Domini, qui verbis Salvatoris dicentis: Qui habet aures audiendi audiat : ut quod auribus hauserit, corde intelligat? Quinam illi sint, sequens versus ostendit: Ablactati a lacte, avulsi ab ubere, qui nequaquam lacte nutriuntur infantiae, sed solido vescuntur cibo; qui avulsi sunt ab ubere cum Isaac: propter quam laetitiam fecit Abraham grande convivium; hi merentur Domini audire mysteria, et intelligere quae sacerdos et propheta nesciunt, inebriati et absorpti a vino, qui erraverunt et nescierunt videntem, quia omnes mensae eorum repletae sunt vomitu sordiumque, qui prophetis ventura annuntiantibus, et nisi fecissent quae praecepta erant, tormenta minitantibus, solebant dicere subsannantes: Manda, remanda; manda, remanda, id est, praecipe, praecipe, impera quae facere debeamus.
25 Cumque abuterentur Dei patientia, qui differt iram, ut praebeat misericordiam: qui solebant etiam hoc ex persona prophetarum ludentes dicere: Exspecta paulisper, exspecta modicum, venient quae futura praediximus. Haec autem universa loquebantur in populo, quia Dei sermonibus non credebant; statimque infert propheta: Nequaquam vobis Deus his verbis loquetur, ut praecipiat quid facere debeatis, et praestolemini quae ventura sunt, sed loquetur vobis in furore praesenti, qui prius dixerat ad populum: Haec est requies mea, reficite lassum, multo tempore laboravi, in nullo inveni requiem.
26 Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet . Et hoc est meum refrigerium, ut in vobis aliquando requiescam. Qui noluerunt audire, et mea monita contempserunt; quamobrem quod solebant ludentes dicere prophetis: Manda, remanda; manda, remanda: exspecta, reexspecta; exspecta, reexspecta: modicum ibi, modicum ibi, et irridere patientiam meam, cum me arbitrantur minitari, quae numquam facturus sim: sentiant rebus expleri, ut vadant in interitum, et cadant retrorsum ὀπισθοτόνω insanabili; numquamque ad priora proficiant, nec possint cum Apostolo dicere: Praeteritorum obliti, ad ea quae priora sunt extendimur; sed conterantur et illaqueentur, et vel a Babylonio, vel a Romano capiantur exercitu.
27 Pro eo quod nos diximus: Manda, remanda; manda, remanda: exspecta, reexspecta; exspecta, reexspecta; modicum ibi, modicum ibi, in Hebraeo sic scriptum est: SAU LASAU, SAU LASAU; CAU LACAU, CAU LACAU: ZER SAM, ZER SAM; hisque verbis abuti solet immundissima haeresis apud simplices quosque atque deceptos, ut terrorem faciat novitate sermonum, quod scilicet qui haec verba cognoverit, et in coitu eorum meminerit, absque ulla dubitatione transeat ad regna coelorum. Legimus in Apostolo: In aliis linguis, et in labiis aliis loquar populo huic, et nec sic exaudient me, dicit Dominus. Quod mihi videtur iuxta Hebraicum de praesenti sumptum capitulo; et hoc in veteri observavimus Testamento (absque paucis testimoniis, quibus Lucas solus abutitur qui magis Graecae linguae habuit scientiam), ubicumque de veteri instrumento quid dicitur, non eos iuxta Septuaginta, sed iuxta Hebraicum ponere, nullius sequentes interpretationem, sed sensum Hebraicum eum suo sermone vertentes, Symmachus, Theodotio et LXX de hoc loco diversa senserunt, et quia longum est de omnibus dicere, LXX Interpretes, qui leguntur in Ecclesiis, breviter transcurramus.
28 Reiecto populo Iudaeorum, Sacerdotibus et Prophetis, qui inebriati sunt sicera, et erraverunt et maledictio comedit consilium eorum, quod inierunt propter avaritiam, cui annuntiabimus futuras pro Christo tribulationes? cui mala pro quibus paratur corona virtutum? Utique his qui ablactati sunt a lacte, qui avulsi sunt ab ubere, haud dubium quin apostolos significet: Tribulationem super tribulationem exspecta. Loquitur autem ad chorum apostolorum omniumque credentium, ut non ad unam, sed ad multas se paret tribulationes, ut cum tribulatus fuerit atque depressus, rursum speret, et spem super spem habeat. Quod si paululum tarda verint quae promissa sunt, non sit incredulus: Modicum enim parvulumque et venient quae promissa sunt.
29 Etenim tribulatio patientiam operatur; patientia probationem: probatio spem; spes autem non confundit. Et haec ipsa tribulatio geminabitur detractione labiorum, et blasphemiis persequentium, quibus adversus Dei populum rabido ore desaeviunt. Porro apostoli et apostolici viri loquentur ad populum Iudaeorum, dicentes: Haec est requies esurienti iustitiam, et haec contritio et angustia quae ducit ad vitam.
30 Illis haec praedicantibus, audire impii noluerunt. Unde hoc quod ad Dei populum dicebatur: Tribulationem sustine, tribulationem sustine; exspecta spem, exspecta spem: adhuc modicum, adhuc modicum, illis vertetur in poenam, qui audire sermonem Domini noluerunt, ut corruant et vadant retrorsum, et in periculum obsidionis ac mortis incurrant, et absque ullo miseriarum fine capiantur.
31 Quod autem verbum Hebraicum DEA, quod omnes verterunt, scientiam, soli Septuaginta mala interpretati sunt, error perspicuus est. Prima enim littera DALETH, vel RES parvo apice distinguuntur. Si ergo legatur DEA, scientiam sonat; si REA, malitiam; non a malo, quod contrarium bono est, sed ab angustia.
32 Propter hoc audite verbum Domini, viri illusores, qui dominamini super populum meum, qui est in Ierusalem. Dixistis enim: Percussimus foedus cum morte, et cum inferno fecimus pactum: flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos, quia posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus. LXX: Propterea audite verbum Domini viri, tribulati et principes populi huius, qui est in Ierusalem: Quia dixistis: Fecimus testamentum cum inferno, et cum morte pactum: tempestas transiens si irruerit, non veniet super nos, quoniam posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protegemur. Quod supra diximus cum irrisione solitos principes Iudaeorum Prophetis dicere: Manda, remanda; exspecta, reexspecta, et caetera his similia, per quae ostenditur nequaquam eos Prophetarum credidisse sermonibus, sed prophetiam eorum habuisse despectui: praesens ostendit capitulum, per quod appellantur viri illusores. Sunt autem Scribae et Pharisaei qui dominantur super populum Dei in Ierusalem, quos LXX vocant viros tribulatos, et principes populi Ierusalem. Dixerunt enim non sermone, sed opere: Sumus sicut et caeterae nationes: habemus pactum et foedus cum inferno et cum morte: semel salutem desperavimus.
33 Certe captivitas longo post tempore ventura est, dicentibus vobis: Adhuc modicum, adhuc modicum: exspecta, rursus exspecta. Ergo cum mortui fuerimus, hoc flagellum captivitatis et hanc tempestatem non sentiemus. Semel enim mendacio credidimus, hoc est, frustra spem habuimus in Deo et in Lege eius. Et ideo mendacio protecti sumus, quia mortui imminentem captivitatem declinavimus.
34 Verbum Hebraicum SOT, Aquila et Symmachus, flagellum, LXX tempestatem interpretati sunt; CHASAB quoque omnes mendacium transtulerunt, in quo speraverunt Iudaei, cuius iuxta Evangelistam Ioannem, pater est diabolus.
35 Idcirco haec dicit Dominus Deus: Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem probatum, angularem, pretiosum, fundatum fundamine: qui crediderit, non festinet. Et ponam iudicium in pondere, et iustitiam in mensura: et subvertet grando spem mendacii, et protectionem aquae inundabunt.
36 Et delebitur foedus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inferno non stabit; flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem. Cum pertransierit, tollet vos: quoniam mane diluculo transibit in die et in nocte, et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui: Coangustatum est enim stratum, ita ut alter decidat: et pallium breve utrumque operire non potest. LXX: Propterea sic dicit Dominus: Ecce ego immittam in fundamenta Sion lapidem pretiosum, electum, angularem, honorabilem in fundamenta eius; et qui crediderit, non confundetur. Et ponam iudicium in spem: misericordiam autem meam in pondere, et qui credunt frustra mendacio, quoniam non transibit per nos tempestas, et non auferet nobis testamentum mortis, et spes vestra ad infernum non permanebit.
37 Tempestas veniens si transierit, eritis ei in conculcationem: cum transierit, tollet vos mane, mane pertransiet: die et nocte erit spes pessima. Discite audire qui estis in tribulatione: Non possumus pugnare, ipsi autem infirmi sumus ut congregemur. Dixeram, inquit, vobis: Audite verbum Domini, viri illusores, sive tribulati principes populi mei, et nolite foedus habere cum morte, nec pactum cum inferno, qui contemnentes praecepta mea, posuistis mendacium spem vestram, et gloriantes, immo desperantes dicitis: mendacio protegemur. Idcirco misericors et miserator Dominus, patiens et multum misericors, nolentibus vobis, in fundamenta Sion lapidem electum, et probatum, et pretiosum, et angularem missurum esse se dicit.
38 De quo et Apostolus loquitur: Quasi sapiens architectus fundamentum posui; et iterum: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus. Iste lapis vere et secundo appellatur lapis, sicut et in Levitico, homo, homo bis dicitur et angularis lapis, quia Circumcisionis et Gentium populos copulavit, de quo et in psalmo dicitur: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. Isti sunt autem aedificantes et caementarii, qui nunc appellantur viri illusores et principes populi qui est in Ierusalem.
39 De hoc lapide et in Daniele legimus, quod excisus sit de monte sine manibus, et impleverit universum orbem : eo quod divini germinis dispensatio humanum corpus assumpserit, et habitaverit in eo plenitudo Divinitatis corporaliter. Super hunc lapidem, qui alio nomine appellatur petra, Christus aedificavit Ecclesiam, et firmo, iuxta Hebraicum, fundavit fundamine, in quo qui crediderit, non confundetur, sive, iuxta Hebraicum, non festinet: ne videlicet tardus ei Christi videatur adventus. Si enim tardaverit iuxta Abacuc, nemo desperet: quia veniens veniet, et sua promissa complebit. Promittit quoque Deus ponere se in eo iudicium ponderis: Neque enim iudicat Pater quemquam, sed omne iudicium tradidit Filio. Et iustitiam sive misericordiam in mensura, ut reddat unicuique secundum opera sua, et iustitiam ac misericordiam alterutro temperet, iuxta illud quod et in psalmis legimus: Misericordia et veritas obviaverunt sibi: iustitia et pax deosculatae sunt se. Spem quoque ait vestram atque mendacium, id est, diabolum patrem omnis mendacii, suppliciorum meorum grando subvertet.
40 Et protectionem, sub qua vos tutos fore arbitrabamini, tempestas valida et aquarum multitudo delebit, ita ut amicitia et foedus quod habebatis cum morte et cum inferno, hoc est, cum diabolo, pereat in aeternum. Et flagellum sive tempestas, de quo dixeratis: Flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos: veniet, et eritis ei in conculcationem, hoc est, omnia tormenta patiemini, quae vos putabatis desperationis animo nequaquam esse passuros.
41 Semper enim irruet vobis, et tam in prosperis quam in adversis iram Domini sentietis, et mors vos saeva populabitur. Quid dicam de poenis? Poenarum sola formido et tormentorum metus vos corriget ad salutem, et mala vestra intelligere faciet. Cumque vexati fueritis, tunc scietis Prophetas meos vera dixisse.
42 Quodque sequitur: Coangustatum est enim stratum, ita ut alter decidat, et pallium breve utrumque operire non potest, illum habet sensum quem in Apostolo legimus: Non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum. Non potestis mensae Domini esse participes, et mensae idolorum; et alibi: Quae participatio iustitiae cum iniquitate? Quae societas luci ad tenebras? Quae conventio Christi ad Belial? Quae pars fideli cum infideli? Qui consensus templo Dei cum idolis? Loquitur autem sub metaphora mariti pudicissimi, qui adulterae dicit uxori: Unus lectulus me et adulterum tecum capere non potest, et pallium breve maritum et moechum cooperire non praevalet.
43 O igitur Ierusalem, ad quam et in Ezechiel sub persona uxoris loquitur fornicantis, et quam in Osee principio scortum vocat et adulteram, si vis meis complexibus copulari, abiice idola: si servieris idolis, me habere non poteris. Hoc iuxta Hebraicum. Porro quod in LXX legitur: Discite audire qui tribulati estis: non possumus pugnare, ipsi autem infirmi sumus ut congregemur, quem sensum habeat, et quomodo superioribus copuletur, penitus ignoro.
44 Nisi forte ad principes populi loquatur sermo divinus, et hortetur eos, ut spem habeant in Deo, et non in morte atque inferno, et discant audire vaticinia prophetarum: illique respondeant se pro infirmitate virium adversus contrarias potestates pugnare non posse, nec inter Dei populum congregari.
45 Sicut enim in monte divisionum stabit Dominus, sicut in valle Gabaon irascetur, ut faciat opus suum, alienum opus eius, ut operetur opus suum, peregrinum est opus ab eo. Et nunc nolite illudere: ne forte constringantur vincula vestra. Consummationem enim et abbreviationem audivi a Domino Deo exercituum super universam terram. LXX: Sicut mons impiorum consurget Dominus, et erit in valle Gabaon, cum furore faciet opera sua, amaritudinis opus et furor eius quasi alienis abutetur: et aliena amaritudo eius.
46 Et vos nolite laetari, ne confortentur vincula vestra, quia consummatas et abbreviatas res audivi a Domino Deo Sabaoth, quas facturus est super omnem terram. Lapidem pretiosum in fundamentis Sion positurum se Dominus repromisit, ut subverteret grando mendacium et impiorum spem; foedusque cum morte et pactum cum inferno tempestas valida deleret.
47 Quem quia suscipere illusores principes noluerunt, sicut quondam contra Allophylos, regnante David, in monte divisionum, qui Hebraice appellabatur PHARASIM, Dominus concidit adversarios suos, unde et locus nomen accepit. Et sicut in valle Gabaon, sub Iesu principe, quando fiducia habitantis in se Dei locutus est: Stet sol in Gabaon, et luna contra vallem Aialon (Iosue X, 12): et stetit sol spatio unius diei; multique de alienigenis perierunt: sic contra impios et illusores irascetur Dominus, ut faciat opus suum. Non est enim opus Domini perdere quos creavit; sed facere opus alienum, quod ad crudelitatem magis quam ad clementiam pertinet.
48 Rursumque id ipsum aliis verbis repetit, ut operetur opus suum. Non est opus eius punire peccantes, sed peregrinum, et alienum ab eo, ut puniat qui Salvator est. Quoniam igitur de patientia sua resurrecturus est Dominus, et nequaquam parciturus: sicut non pepercit in monte Pharasim, et in valle Gabaon: moneo vos, o viri illusores, ut nequaquam rideatis de prophetis meis, et non putetis ventura quae nuntiant, ne si permanseritis in illudendo, constringantur vincula peccatorum vestrorum (Funibus enim peccatorum suorum unusquisque constringitur, sive captivitatis vobis tempus adveniat.
49 Siquidem quod Dominus tempore differebat vincula, captivitatem atque supplicia, sive ultimum iudicii diem, iam rebus expleturus est, et consummaturus, et abbreviaturus. Itaque ego propheta quae a Domino Deo omnipotente futura cognovi super universam terram, haec vobis nuntio, ut imminentem iram poenitentia praeveniatis. Iuxta LXX ipse Dominus quasi mons impiorum dicitur surrecturus et futurus in valle Gabaon, ut faciat opera sua, quae omnia unum opus est amaritudinis: quod nequaquam videatur esse blasphemum.
50 Non enim dicit futurum Dominum montem impiorum, sed quasi montem, qui impiis et sustinentibus videatur esse gravissimus. Quomodo si filius negligens et alter aegrotus, patrem et medicum potent esse crudeles, si eos verberibus atque cauterio disciplinae restituant sanitati. Consurget enim Dominus et erit in valle Gabaon, propter eos qui cum ob peccata in humili consistant loco, propter tumorem animi eriguntur in superbiam. Gabaon enim, collis interpretatur: ut faciat opera sua quae sunt opera amaritudinis; quando cogitur mutare clementiam, et pro dulci, amarus efficitur. Igitur vos qui haec estis aliquando passuri, nunc nolite laetari illa laetitia qua gaudebat et dives in convivio purpuratus, et Lazarum pauperem negligens : ne forte fiant vestra vincula fortiora. Quae enim facturus est Dominus, et rebus suam sententiam completurus, haec ego et audivi, et vobis omnia nuntiavi.
51 Quodque intulit: Supra omnem terram, iuxta historiam, Iudaeae terminos intellige; iuxta anagogen, totius mundi.
52 Auribus percipite et audite vocem meam: attendite et audite eloquium meum. Numquid tota die arabit arans ut serat, proscindet et sarriet humum suam? Nonne cum adaequaverit faciem eius, seret gith, et cyminum sparget, et ponet triticum per ordinem, et hordeum, et milium, et viciam in finibus suis? Et erudiet illum in iudicio; Deus suus docebit illum.
53 Non enim in serris triturabitur gith, nec rota plaustri super cyminum circuibit; sed virga excutietur gith, et cyminum baculo: panis autem comminuetur. Verum non in perpetuum triturans triturabit illum, neque vexabit eum rota plaustri, neque ungulis suis comminuet eum. Et hoc a Deo exercituum exivit, ut mirabile faceret consilium, et magnificaret iustitiam. LXX: Auribus percipite et audite vocem meam: attendite et audite sermones meos.
54 Numquid tota die arabit qui arat, aut sementem praeparabit antequam praeparet terram? Numquid cum adaequaverit faciem eius, tunc seminabit gith et cyminum, et rursum seminabit triticum, et hordeum, et milium, et far in finibus tuis, et erudieris iudicio Dei, et laetaberis? Non enim cum duritia mundatur gith, neque rota plaustri circuit super cyminum; sed virga excutitur gith, et cyminum cum pane comeditur. Neque enim in sempiternum ego irascar vobis: nec vox amaritudinis meae conculcabit vos, et haec a Domino sunt egressa portenta.
55 Inite consilium, exaltate vanam consolationem. Ad eosdem nunc etiam loquitur, quibus supra dixerat: Audite verbum Dei, viri illusores, qui dominamini super populum meum qui est in Ierusalem: et praecipit eis, ut vocem eius audiant, et eloquium illius diligenter attendant. Numquid, ait, agricola semper arabit, ut sementem iaciat? Nonne prius proscindet humum, et vomere sulcos revolvet, iacentesque glebas rastro franget et sarculo: ut cum adaequaverit superficiem terrae, et dura prius arva mollierit, tunc spargat gith, sive cyminum; seratque triticum, et hordeum, et milium, et far in finibus suis, iuxta varietatem terrae et temporum: neque enim simul omnia seminantur. Pro farre quod Graeci ζέαν vocant, quidam viciam intelligunt.
56 Ipsumque agricolam, id est, satorem erudit Deus naturaliter iudicio suo, et docet illum ut sciat quam cui sementi culturam adhibeat. Denique cum metendi tempus advenerit, gith et cyminum, quae infirmiora sunt semina, non rotis plaustrorum teruntur, quae in serrarum similitudinem ferreae circumaguntur et trahuntur super demessas segetes; sed virga excutiuntur et baculo, quae vulgo flagella dicuntur.
57 Panis autem, id est, triticum de quo efficitur panis, rotis ferreis teritur, et omnis eius stipula comminuitur in paleas. Verumtamen non semper vexatur et teritur, nec omni tempore rotarum ungulis comminuitur; pro quibus in Hebraico dicitur equis earum: ut quia ungulas rotarum dixerat, metaphoram servaret in reliquis.
58 Quidam volunt ex eo quod ungulas et equos nominavit, ostendi equarum greges, qui ad terenda frumenta areis immitti soleant: sed non poterat Scriptura dicere, quod Iudaea provincia non habebat. Hoc autem, id est, ut gith et cyminum virga excutiantur et baculo: frumentum hordeumque, et far, fortasse et milium, rotis ferreis conterantur, non in perpetuum Dei iudicium est, qui in omnibus ostendit mirabile consilium suum, et iustitiae magnitudinem monstrat in cunctis.
59 Haec παραφραστικῶς diximus, ut facilius sensum pro quo ista dicuntur, possimus intelligere. Deus varie genus dispensat humanum, nunc punit, nunc miseretur: nunc corripit, nunc defendit; id est, nunc arat, nunc serit, nunc maturas fruges metit, et demessas in areis terit, orbemque suum gubernat ut voluerit.
60 Gith et cyminum, id est, omnes gentes quae non receperunt eius notitiam, nec Legis habuere praecepta, virga emendat et baculo: frumentum autem, id est, populum Iudaeorum magnis torquebit suppliciis. Cui enim plus creditur, plus exigetur ab eo. Et servus, qui scit voluntatem Domini sui, et non fecerit eam, vapulabit multis; et in alio loco scriptum est: Potentes potenter tormenta patientur. Verumtamen non eos torquebit in perpetuum.
61 Aliud enim est esse impium, aliud peccatorem. Quod nos de gentibus et Iudaeis interpretati sumus, alii exponunt super populo et Sacerdotibus, quod vulgus indoctum in die iudicii quasi gith et cyminum corripiatur virga et baculo; sacerdotes autem qui habuerunt clavem scientiae, magnis suppliciis torqueantur: et hoc Domini fiat iudicio, qui ostendit in cunctis mirabile consilium suum et iustitiae veritatem, ut qui plus acceperunt, plus exigatur ab eis.
62 Pro eo quod nos interpretati sumus: in virga excutietur gith, et cyminum in baculo, nescio quid volentes LXX transtulerunt: cyminum autem cum pane comeditur. Denique et veteres Graeciae interpretes Hebraicum disserentes, de hoc sermone tacuerunt, quia forsitan quid dicerent non habebant. Illud autem in quo nos iuxta Hebraicum posuimus: Verum non in perpetuum triturans triturabit illum, neque vexabit illum rota plaustri, nec ungulis suis comminuet eum, LXX non iuxta verbum, sed iuxta sensum interpretati sunt: Neque enim ego in sempiternum irascar vobis, nec vox amaritudinis meae conculcabit vos: ostendentes futura peccatoribus, post tormenta, refrigeria, et haec quasi portenta atque mirabilia egressa esse a Domino.
63 Unde praecipitur peccatoribus qui postea puniendi sunt, ut ineant consilium, et exaltent consolationem suam, nequaquam vanam, ut a LXX additum est, sed absolute consolationem. Numquam enim Deus praeciperet, ut exaltarent vanam consolationem suam, quae eis non erat profutura.



    >>> XXIX
monumenta.ch > Hieronymus > csg75.439 > 28