monumenta.ch > Hieronymus > 16
Hieronymus, in Isaiam, , XV <<<     >>> XVII

CAPUT XVI SHOW APPARATUS

1 Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion. Quod interpretamur, non est Historia, sed prophetia. Omnis autem prophetia aenigmatibus involvitur, et praecisis sententiis, dum de alio loquitur, transit ad aliud: ne si ordinem Scriptura conservet, non sit vaticinium, sed narratio.
2 Et est sensus: O Moab, in quam desaeviturus est leo, et de qua ne reliquiae quidem salvari poterunt, habeto solatium hoc: Egredietur de te Agnus immaculatus qui tollat peccata mundi, qui dominetur in orbe terrarum. De petra deserti, hoc est, de Ruth, quae mariti morte viduata, de Booz genuit Obed et de Obed Iesse, et de Iesse David, et de David Christum. Montem autem filiae Sion, aut ipsam urbem Hierosolymam interpretabimur, aut iuxta sacratam intelligentiam, Ecclesiam, quae sit in virtutum culmine constituta.
3 Et erit, sicut avis fugiens, et pulli de nido avolantes, sic erunt filiae Moab in transcensu Arnon. Redit ad ordinem quem ceperat: Cum posuero, inquit, his qui fugerint de Moab, et reliquiis terrae leonem saevissimum, qui eorum artus, ossaque confringat, tunc pavidi avolabunt, et omnes filiae, id est, villae, et urbes provinciae Moab, in transcensu Arnon migrabunt, qui est terminus Amorrhaeorum, et Moabitarum.
4 Transcensum autem et hic ponens, captivitatem significat.
5 Ini consilium, coge concilium: pone quasi noctem umbram tuam in meridie, absconde fugientes, et vagos ne prodas. Habitabunt apud te profugi mei: Moab, esto latibulum eorum a facie vastatoris, finitus est enim pulvis, consummatus est miser, defecit qui conculcabat terram. Pro misero in Hebraico legitur SOD, quod potest et vastator intelligi. Loquitur autem ad Moab, ut consilium salutis inveniat, et senibus congregatis, cogat salutare concilium.
6 Vis, inquit, salvus esse, et Dei misericordiam promereri? In clara luce, et aperta fuga populi mei, tu quasi nox et umbra esto, suscipe fugientes, vagosque ne prodas. Et hoc quare dixerit, statim infert: Habitabunt apud te profugi mei. Vastata enim Ierusalem, et omni Iudaea quae confinis est Moabitis, ad te meus populus transmigrabit. Esto igitur latibulum eorum, nec timeas impetum vastatoris, quia sicut pulvis cito transibit: et depopulator universae terrae, qui conculcabat eam, et suis pedibus subiiciebat, aura flante disperiet. Quidam locum hunc male de Antichristo interpretantur, ut putent Sanctos eo tempore propter viciniam urbis Hierosolymae ad Arabas transituros, et nunc eis praecipi, ne prodant fugientes ad se.
7 Et praeparabitur in misericordia solium, et sedebit super illud in veritate, in tabernaculo David, iudicans et quaerens iudicium, et velociter reddens quod iustum est. Hebraei locum istum sic interpretantur: Fugato Assyrio, regnabit Iudae Ezechias vir iustus, et retinebit solium David, subiectum sibi populum Dei iudicans in veritate.
8 Alii de Christo intelligunt. Finito Antichristi pulvere, et vastatore sublato, qui conculcabat universam terram, rex Christus adveniet, qui sedebit in tabernaculo David, et in die iudicii reddet cunctis pro operibus suis. Nec est ulla dubitatio, quin capitulum hoc de Christo vaticinetur. Sed nos in primo adventu idipsum intelligere possumus, atque in Ecclesiae tabernaculo demonstrare, quod in omni terra Moab Ecclesiarum tropaea surgentia Christi testentur imperium.
9 Audivimus superbiam Moab, superbus est valde: superbia eius, et arrogantia eius, et indignatio eius, plusquam fortitudo eius. Idcirco ululabit Moab ad Moab, universus ululabit: his qui laetantur super muros cocti lateris, loquimini plagas eius. Rursum ad praesentia redit, et superbiae arguit Moab, quod multo plus elatus sit quam eius fortitudo poscebat, et propter hanc superbiam ululaturus sit Moab ad Moab, id est, populus ad urbem, vel metropolis ad provinciam, et cuncta ululatibus terra resonabit super muros cocti lateris, de quibus et Ieremias ait: Ideo super Moab eiulabo, et ad Moab universum clamabo, ad viros muri fictilis lamentantes. Per haec autem et potentiam pristinae felicitatis, et plagas repentinae subversionis ostendit.
10 Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama. Inter Esebon et Sabama vix quingenti passus sunt, et per metaphoram vineae, omnis provinciae significat vastitatem.
11 Domini gentium exciderunt flagella eius. Servat translationem quam coeperat, ostendens reges gentium, qui vastaverant Moab, omnes viculos castellaque depopulatos.
12 Usque ad Iazer pervenerunt: erraverunt in deserto: propagines eius relictae sunt: transierunt mare. Flagella et propagines populum fugitivosque eius intellige: et transitum maris captivitatem in Babylonem, de qua postea lecturi sumus, Onus deserti maris.
13 Super hoc plorabo in fletu Iazer, vinea Sabama: inebriabo te lacryma mea, Esebon et Eleale. Vox plangentis Prophetae, et magnitudinem vastitatis lacrymarum magnitudine contestantis, flentisque vineam Iazer, et Sabama, et Esebon, et Eleale, urbes quondam validissimas, Assyrio putante succisas.
14 Quoniam super vindemiam tuam, et super messem tuam vox calcantium irruit. Calcatores uvarum et vindemiae laetitiam congregantes, hostium exercitus intellige, et quod in ipso laetitiae tempore captivitatis tempus advenerit.
15 Et auferetur laetitia, et exsultatio de Carmelo. Idioma Scripturarum est, quod semper Carmelum montem opimum, atque nemorosum, qui Ptolemaidi imminet, et in quo oravit Elias, fertilitati et abundantiae comparet, ac per hoc significat omnem laetitiam, et fertilitatem de uberrimis quondam urbibus auferendam.
16 Et in vineis non exsultabit, neque iubilabit. Subauditur prior vindemiator, id est, colonus Moabitidis provinciae. Denique statim subiecit:
17 Vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat: vocem calcantium abstuli. Nequaquam in vindemia laetus vindemiator celeuma cantabit, sed ubique hostilis vastitas, et victorum orietur clamor.
18 Super hoc venter meus ad Moab quasi cithara sonabit, et viscera mea ad murum cocti lateris. Ne quis putaret planctum Prophetae exsultationis indictum, per quam inimicos populi Israel gauderet esse captivos, ex affectu, et ex intimo cordis dolore, et potentissimam quondam urbem subrutam lugere se dicit.
19 Et erit, cum apparuerit quod laboravit Moab super excelsis suis, ingredietur ad sancta sua, ut obsecret, et non valebit. Ultima miseria est, nec in his, quos semper venerata est, habere subsidium. Deserta, inquit, viribus tuis, et cunctis propugnatoribus interfectis, perges ad idola, delubra veneraberis, nec in illis reperies auxilium, quibus vastitas tecum communis adveniet.
20 Hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc. Ex quo putas tempore? Videlicet ex eo, quo creatus est Moab. Et Dominus ait: Moabitae et Ammonitae non intrabunt in Ecclesiam Dei. Sive ex tunc pro antiquo tempore intelligamus, quod olim divina sententia ista decreta sint, non quod praescientia Dei causam vastitatis attulerit; sed quod vastitas futura Dei maiestati praenota sit.
21 Et nunc locutus est Dominus, dicens: In tribus annis quasi anni mercenarii, auferetur gloria Moab super omni populo multo, et relinquetur parvus et modicus nequaquam multus. Prophetia ista, ut supra diximus, mortuo Achaz contra Moabitas dirigitur, regnante Ezechia, sub quo decem tribus a Sennacherib rege Assyriorum in captivitatem ductae sunt.
22 Itaque sicut mercenarius solis exspectat occubitum, et diebus ac noctibus finem operis praestolatur, ut statutam mercedem accipiat: sic et post tres annos et Moab, Assyrio veniente, delebitur, et vix pauci relinquentur in terra, qui subrutas habitent civitates, et desertos agros exerceant. Potest et de Babylonica captivitate praedici, quod post captam Ierusalem, et transitum annorum trium, Moab a Chaldaeis vastanda sit, sive quod in trium annorum spatio nulla eis danda sit requies.



Hieronymus, in Isaiam, , XV <<<     >>> XVII
monumenta.ch > Hieronymus > 16