monumenta.ch > Vergilius > bbb172.83v > 11
Hieronymus, in Isaiam, , X <<<     >>> XII

CAPUT XI SHOW APPARATUS

1 (Vers 1, 2.) Et egredietur virga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet: Et requiescet super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus: spiritus consilii et fortitudinis: spiritus scientiae et pietatis: et replebit eum spiritus timoris Domini. Usque ad principium Visionis, vel ponderis Babylonis, quod vidit Isaias filius Amos, omnis haec prophetia de Christo est, quam per partes volumus explanare, ne simul proposita atque disserta lectoris confundat memoriam.
2 Virgam et florem de radice Iesse, ipsum Dominum Iudaei interpretantur: quod scilicet in virga regnantis potentia, in flore pulchritudo monstretur. Nos autem virgam de radice Iesse, sanctam Mariam Virginem intelligamus, quae nullum habuit sibi fruticem cohaerentem; de qua et supra legimus: Ecce Virgo concipiet et pariet filium. Et florem Dominum Salvatorem, qui dicit in Cantico Canticorum: Ego flos campi et lilium convallium. Pro radice, quam soli LXX transtulerunt, in Hebraico scriptum habet GEZA, quod Aquila et Symmachus et Theodotio κορμὸν interpretati sunt, id est, truncum. Et pro flore qui Hebraice dicitur NESER, germen transtulerunt, ut ostenderent, quod multo post tempore Babylonicae captivitatis, nullo de stirpe David antiqui regni gloriam possidente, quasi de trunco Maria, et de Maria Christus exortus sit.
3 Illud quod in Evangelio Matthaei omnes quaerunt Ecclesiastici, et non inveniunt ubi scriptum sit, Quoniam Nazaraeus vocabitur, eruditi Hebraeorum de hoc loco assumptum putant. Sed sciendum quod hic NESER, per SADE litteram scribatur: cuius proprietatem et sonum inter z et s Latinus sermo non exprimit.
4 Est enim stridulus, et strictis dentibus vix linguae impressione profertur: ex qua etiam Sion urbs scribitur. Porro Nazaraei, quos LXX sanctificatos, Symmachus separatos, transtulerunt, per ZAIN ( semper scribuntur elementum. Super hunc igitur florem, qui de trunco et de radice Iesse per Mariam Virginem repente consurget, requiescet spiritus Domini, quia in ipso complacuit omnem plenitudinem divinitatis habitare corporaliter: nequaquam per partes, ut in caeteris Sanctis; sed iuxta Evangelium quod Hebraeo sermone conscriptum legunt Nazaraei: Descendet super eum omnis fons Spiritus sancti. Dominus autem Spiritus est, et ubi Spiritus Domini, ibi libertas. In eodem Matthaei volumine legimus illud quod in consequentibus scribitur: Ecce puer meus quem elegi: electus meus in quo complacuit animae meae: ponam spiritum meum super illum: iudicium gentibus proferet, ad Salvatoris referri intelligentiam, in quo requievit Spiritus Domini, id est, aeterna habitatione permansit: non ut avolaret, et rursum ad eum descenderet; sed iuxta Ioannis Baptistae testimonium iugiter permaneret, qui ait: Vidi Spiritum descendentem quasi columbam de coelo, et manentem in eo, et ego nesciebam illum: sed qui me misit baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem et manentem in eo, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto. Porro in Evangelio, cuius supra fecimus mentionem, haec scripta reperimus: Factum est autem cum ascendisset Dominus de aqua, descendit fons omnis Spiritus sancti, et requievit super eum, et dixit illi: Fili mi, in omnibus prophetis exspectabam te, ut venires, et requiescerem in te.
5 Tu es enim requies mea, tu es filius meus primogenitus, qui regnas in sempiternum. Qui Spiritus Domini appellatur et Spiritus sapientiae; omnia enim per ipsum facta sunt; et sine ipso factum est nihil, quod factum est. Et in Psalmis canitur: Quam magnificata sunt opera tua, Domine! omnia in sapientia fecisti. Et Apostolus scribit: Christus Dei virtus et Dei sapientia. Et in Proverbiis legitur: Deus in sapientia sua fundavit terram, et paravit coelos in prudentia. Et quomodo idem sermo Dei vocatur lux, et vita, et resurrectio: sic spiritus sapientiae et intellectus, et consilii et fortitudinis, et scientiae, et pietatis, ac timoris Domini nuncupatur: non quod diversus sit iuxta differentias nominum, sed unus atque idem cunctarum virtutum fons sit atque principium. Absque Christo igitur nec sapiens quis esse potest, nec intelligens, nec consiliarius, nec fortis, nec eruditus, nec pius, nec plenus timoris Dei.
6 Et hoc notandum quod Spiritus Domini, sapientiae, et intellectus, consilii, et fortitudinis, et scientiae, et pietatis, et timoris Domini, id est, septenarius numerus, qui septem oculi in uno lapide dicuntur in Zacharia, requiescat super virgam et florem, qui de Iesse, ac per hoc David stirpe surrexit. Specialiter autem spiritus timoris Domini impleverit eum propter eos qui timore Domini indigent: quia parvuli sunt, quem foras mittit perfecta dilectio.
7 Qui enim timet, poenam habet, et non est perfectus. Unde et Apostolus loquitur ad credentes: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore: sed accepistis Spiritum adoptionis, in quo clamamus Abba Pater. Et in Malachia legimus: Si pater ego sum, ubi est gloria mea? et si Dominus ego sum. ubi est timor meus? de quo timore cantatur in Psalmo; Venite, filii, audite me: timorem Domini docebo vos.
8 Non secundum visionem oculorum iudicabit, neque secundum auditum aurium arguet: sed iudicabit in iustitia pauperes, et arguet in aequitate pro mansuetis terrae, et percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium. Et erit iustitia cingulum lumborum eius, et fides cinctorium renum eius. Haec nos ad primum adventum referimus Salvatoris: Iudaei in fine mundi contendunt futura.
9 Porro LXX transtulerunt: Non secundum gloriam iudicabit, neque iuxta sermonem arguet: sed iudicabit humili iudicio, et arguet humiles terrae. Nullius enim personam accipit in iudicio: sed Scribis et Pharisaeis ac principibus loquitur: Vae vobis, hypocritae: Et, Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus eius . Nec secundum sermonem et auditum aurium corripuit.
10 Illis enim dicentibus: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non ad te pertinet de aliquo: neque enim vides in faciem hominum : sciens malitiam eorum, respondebat: Quid me tentatis, hypocritae? et caetera his similia. Iudicabat autem in iustitia pauperes spiritu, quorum est regnum Dei: et arguebat in aequitate mansuetos et humiles terrae, dicens ad Apostolos: Adhuc et vos insipientes estis? Et iterum: Necdum scitis neque intelligitis? Et ad Petrum specialiter: Modicae fidei, quare dubitasti? Vel certe pro humilibus atque mansuetis alios arguebat, qui eos opprimere conabantur. Percussit quoque omnia terrena opera virga, sive ut LXX transtulerunt, verbo oris sui, loquens in Evangelio: Nolite putare, quia venerim mittere pacem super terram: non enim veni mittere pacem, sed gladium.
11 Et spiritu labiorum suorum interficiet impium : de quo in nono psalmo legimus: Increpasti gentes, et periit impius: nomen eorum delesti in saeculum et in saeculum saeculi. Et Paulus Apostolus scribit: Quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui . Percusso autem impio, accinctus est Dominus iustitia et veritate et fide.
12 Ipse enim factus est nobis a Deo sapientia, et iustitia, et sanctificatio et redemptio, qui et in Evangelio loquitur: Ego sum lux, et vita, et veritas . Et de Psalmis dicitur: Veritas de terra orta est: et iustitia de coelo prospexit. Unde et Apostolus hortatur Ephesios: State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti lorica iustitiae. Quod si pro veritate, fides legitur, illud dicendum, quod cingulum Domini, quo cinctus est Ieremias, fides credentium sit.
13 Habitabit lupus cum agno, et pardus cum haedo accubabit; vitulus, et leo, et ovis simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos. Vitulus et ursus pascentur: simul requiescent catuli eorum, et leo quasi bos comedet paleas. Et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis; et in caverna reguli, qui ablactatus fuerit, manum suam mittet.
14 Non nocebunt, et non occident in universo monte sancto meo, quia repleta est terra scientia Domini: sicut aquae maris operientes. Haec quoque Iudaei et nostri iudaizantes iuxta litteram futura contendunt, ut in claritate Christi, quem putant in fine mundi esse venturum, omnes bestiae redigantur in mansuetudinem, et pristina feritate deposita, lupus et agnus pascantur simul, et caetera cum caeteris, quae nunc videmus sibi esse contraria.
15 Quos interrogare debemus, si omnia praesentis loci sic accipiuntur, ut scripta sunt, et nihil refertur ad intelligentiam spiritalem, iuxta illud Apostoli, qui ait: Benedictus Deus, et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in coelestibus in Christo, ergo et radix, et virga, et flos non referantur ad sensum: terraque percussa verbo Dei, et interfectus impius spiritu labiorum eius, sic intelligantur, ut scripta sunt: et docere cogantur, quomodo rebus incorporeis, iustitia, et veritate, renes Domini circumdentur? Sed et hoc eos interrogemus, quid dignum sit Domini maiestate, ut lupus et agnus pascantur simul, et pardus cum haedo accubet, et leo paleas comedat, et puer parvulus mittat manum suam in foramine aspidum? nisi forte iuxta fabulas poetarum, aureum nobis Saturni saeculum restituent, in quo lupi et agni pascentur simul, et mulso vino plena current flumina, et de foliis arborum stillabunt mella dulcissima, lacteisque fontibus omnia complebuntur.
16 Quod si responderint pro beatitudine temporum haec futura, ut absque cuiusquam noxa, homines bonis omnibus perfruantur, audiant a nobis, nihil esse bonum nisi virtutem, et nihil malum nisi vitium, dicente Psalmista: Quis est homo qui vult vitam, et diligit dies videre bonos? Compesce linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum.
17 Declina a malo, et fac bonum. Divitiae autem, et sanitas corporis, et rerum omnium abundantia, et his contraria, paupertas, infirmitas, et inopia, etiam apud philosophos saeculi, nec inter bona reputantur, nec inter mala, sed appellantur indifferentia. Unde et Stoici, qui nostro dogmati in plerisque concordant, nihil appellant bonum, nisi solam honestatem atque virtutem: nihil malum, nisi turpitudinem.
18 Haec breviter diximus, ut Iudaizantes nostros gravissimo somno stertere convincamus. Caeterum iuxta vivificantem spiritum facilis intelligentia est. Lupus enim Paulus, qui primum persequebatur, et lacerabat Ecclesiam, de quo dictum est: Beniamin lupus rapax, habitavit cum agno, vel Anania a quo baptizatus est , vel Petro apostolo, cui dictum est: Pasce agnos meos. Et pardus qui prius non mutabat varietates suas, lotus in fonte Domini accubuit cum haedo, non qui a sinistris est, sed qui immolatur in pascha Domini. Et hoc notandum, quod non agnus et haedus habitent, et accubent cum lupo et pardo, sed lupus et pardus agni et haedi imitentur innocentiam.
19 Leo quoque prius ferocissimum, et ovis, et vitulus pariter morabuntur. Quod quotidie cernimus in Ecclesia, divites et pauperes, potentes et humiles, reges atque privatos pariter commorari, et a pueris parvulis, quos Apostolos intelligimus, et Apostolicos viros, imperitos sermone, sed non scientia, regi in Ecclesia. Qui cum inter se disciplina Domini fuerint foederati, ita ut eorum quoque familiae coniungantur, tunc complebitur: Simul requiescent catuli eorum. Leo quoque non carnes comedet, sed paleas, quod scilicet vescatur cibo simplici.
20 Et hic observandum, quod non bos carnes, sed leo paleas comedat. Paleas puto in Scripturis sanctis verba simplicia intelligi. Triticum autem, et interiorem medullam, sensum qui invenitur in littera: et frequenter evenit, ut homines saeculi, mystica nescientes, simplici Scripturarum lectione pascantur. Infans quoque, qui malitia parvulus est, mittit manum in foramine aspidis, et de obsessis hominum corporibus fugat daemones. Qui autem ablactatus est, nequaquam lacte nutritur infantiae, sed iam solido vescitur cibo.
21 Iste in reguli cavernam mittit manum, hoc est, in ipsius Satanae habitaculum, et inde eum extrahit. Unde et Apostolis potestas data est, ut calcarent super serpentes, et scorpiones, et super omnem fortitudinem inimici. Nocere autem et occidere nequaquam poterunt venenata prius animalia eos qui habitaverint in monte sancto Dei, quod interpretatur Ecclesia, de quo in Evangelio dicitur: Non potest civitas abscondi super montem posita. At ne hoc putemus dici de monte Sion iuxta Hebraeorum errorem, sequenti versiculo Evangelicae praedicationis sacramenta monstrantur: Quia repleta est terra scientia Domini: hoc est illud quod supra dicebatur obscurius: Habitabit lupus cum agno, et pardus cum haedo accubabit; et iuxta consuetudinem suam prophetalia in fine verba panduntur: Sicut aquae, inquit, maris operientes. Quomodo aquae maris operiunt profunda maris, hoc est, terram quae operta est fluctibus, sic scientia Domini omnis terra complebitur.
22 Quam diversorum prius morum coniunctionem etiam beatus Apostolus Petrus in vase linteo, quod de coelo dimissum est, se vidisse testatur, habente quatuor principia, quae quatuor mundi plagas intelligimus, ut repletam terram Dei scientia cognoscamus: in quo vase erant quadrupedia, et serpentes, et bestiae, et volatilia coeli, ut quod Arca in diluvio, hoc Ecclesia praestet in mundo.
23 In die illa radix Iesse, qui stat in signum populorum: ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulcrum eius gloriosum. LXX: Et erit in die illa radix Iesse, et qui consurget, ut princeps sit gentium, in ipso gentes sperabunt, et erit requies eius honor. Pro requie eius, in Hebraico positum est, MNUATHO, quod omnes similiter transtulerunt.
24 Pro honore quoque in Hebraeo legitur CHABOD, quod perspicue gloriam sonat. Et est sensus: erit mors eius gloriosa, ut impleatur illud quod Salvator in Evangelio deprecatur: Pater, glorifica me gloria, quam habui prius quam mundus esset apud te. Dictum est de nativitate eius, dictum est de caeteris in medio Sacramentis: venit ad mortem, quae non consueto mortalium nomine, sed quia in Christo erat vita perpetua, requies appellatur.
25 Nos autem, ut manifestum legenti sensum faceremus, pro dormitione, et requie, altero verbo, sed eodem sensu, sepulcrum vertimus. In tempore igitur illo, quando Christi in toto mundo Evangelium coruscarit, et repleta fuerit omnis terra scientia Domini, sicut aquae maris terram operientes, erit radix Iesse, et qui de eius stirpe conscendet in signum omnium populorum, ut videant populi signum Filii hominis in coelo. Qui habebit cornua in manibus suis, in quibus abscondetur fortitudo eius, ut exaltatus omnia trahat ad se. Sive ut LXX transtulerunt, resurget a mortuis, ut princeps sit omnium nationum, et universae gentes sperent in eo.
26 Quod etiam Iacob de tribu Iuda mystico sermone testatur: Non deficiet princeps ex Iuda, neque dux de femoribus eius, donec veniat cui repositum est, et ipse erit exspectatio gentium. Et erit in die illa, adiiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui, quod derelinquetur ab Assyriis, et ab Aegypto, et a Phetros, et ab Aethiopia, et ab Aelam, et a Sennaar, et ab Emath, et ab insulis maris.
27 Et levabit signum in nationes, et congregabit profugos Israel, et dispersos Iudae colliget a quatuor plagis terrae: et auferetur zelus Ephraim, et hostes Iuda peribunt. Ephraim non aemulabitur Iudam, et Iudas non pugnabit contra Ephraim. Et volabunt in humero Philisthiim per mare, simul praedabuntur filios Orientis: et Idumaea et Moab praeceptum manus eorum, et filii Ammon obedientes erunt. In die illa, hoc est, in illo tempore, de qua et supra dictum est, cum surrexerit radix Iesse in signum populorum, sive ut dominetur gentium, apponet Dominus secundo manum suam, ut nequaquam iuxta nostros Iudaizantes in fine mundi, cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiat; sed haec omnia in primo intelligamus adventu. Neque enim possumus, cum una dies dicatur et nunc et supra, illam referre ad primum adventum, et istam ad secundum: ne per haec quae sequuntur, et illa quae praecesserunt ad eum referenda sint Christum, quem Iudaei necdum venisse, sed venturum esse contendunt.
28 Post vocationem igitur gentium, quae quondam in caudam reputatae sunt, Israel in caudam reputabitur (Sup., cap. X): ut apponat Dominus secundo manum suam, et possideat residuum populi sui, de quo et supra legimus, non omnem Israel, sed reliquias esse salvandas, quae relictae fuerint ab Assyriis et ab Aegypto, et a diversis per circuitum nationibus.
29 Primum enim duodecim Apostoli, et septuaginta, et centum viginti animae, et quingenti, quibus pariter congregatis Dominus apparuit, deinde tria millia, et quinque millia Iudaeorum in Dominum crediderunt. Iacobus quoque ad Paulum apostolum loquitur, qui et ipse de reliquis erat: Vides, frater, quanta millia sint Iudaeorum credentium? hi omnes aemulatores legis sunt. Et in eodem volumine legimus: Erant autem in Ierusalem habitantes Iudaei viri timorati, de universis gentibus quae sub coelo sunt, qui omnes mirabantur atque dicebant: Nonne isti Galilaei sunt, et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram, in qua nati sumus? Parthi, et Medi, et Elamitae, et habitantes in Mesopotamia et Syria, Cappadocia, Ponto et Asia, Phrygia et Ramphilia, et Aegypto et Libya, et Cyrene, et advenae Romani, Iudaei et Proselyti, Cretes et Arabes audivimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei. De his igitur universis gentibus per Apostolos Israel reliquiae salvabuntur.
30 Tradunt Ecclesiasticae historiae, quod Apostoli in toto orbe dispersi Evangelium praedicarint: ita ut quidam Persas Indosque penetrarent, et Aethiopia daret manus suas Deo, et trans flumina Aethiopiae inde Christo munera deferrentur. Ac ne solum orientales populos significare videatur, iungit et reliqua: Et ab insulis maris. Insulas autem maris occidentalem plagam significat, quae Oceani ambitu clauditur.
31 Levabit igitur signum Crucis in universas nationes, et de synagogis Iudaeorum primum Israel populum congregabit, ut Apostoli praeceptum Salvatoris implerent, qui dixerat: Ite ad oves perditas domus Israel. Denique et Paulus ad incredulos loquitur ex Iudaeis: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam repulistis illud, et indignos vos iudicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes, sicut praecepit nobis Dominus. Quatuor autem plagas, orientem, et occidentem, meridiem et septentrionem significat, ut per haec mundi vocatio demonstretur.
32 Eo tempore, inquit Isaias, nequaquam Ephraim et Iudas, qui nunc, me prophetante, inter se hostili odio dissident, inimici erunt, sed iuxta Ezechielis prophetiam, duae virgae in unam virgam copulabuntur, et iungentur in Christi Ecclesia, qui prius fuerant separati, ita ut in gentibus communi labore desudent, et volent in humero Philisthiim per mare, hoc est, primum maritimis praedicent Palaestinis et per mare volucri cursu pergant ad caeteras nationes.
33 Sive iuxta LXX Interpretes: volabunt in navibus alienigenarum, mare simul praedabuntur: quod de unius Pauli apostoli exemplo intelligamus, qui per Pamphiliam, et Asiam, et Macedoniam, et Achaiam, et diversas insulas atque provincias, ad Italiam quoque, et ut ipse scribit, ad Hispanias, alienigenarum portatus est navibus. Igitur Ephraim et Iudas, id est, qui de duodecim tribubus in Christum crediderunt ex Iudaeis, simul praedabuntur Orientem, et in Idumaea et Moab extendent manus suas, iuxta illud quod sub persona David Christus mystice loquitur: In Idumaeam extendam calceamentum meum: mihi alienigenae servient. Hae enim gentes eo tempore quo Isaias prophetabat, adversariae erant populo Iudaeorum, et idcirco nunc dicit quod postquam surrexerit radix Iesse, ut regnet in gentibus, et vexillum Crucis ob salutem totius orbis fuerit elevatum, tunc etiam Idumaea et Moab et filii Ammon, omnis scilicet Arabiae latitudo dent Apostolis manus, et in locis idololatriae Christi Ecclesiae suscitentur.
34 Et desolabit Dominus linguam maris Aegypti, et levabit manum super flumen in fortitudine spiritus sui, et percutiet eum in rivis septem: ita ut transeant per eum calciati. Et erit via residuo populo meo qui relinquetur ab Assyriis, sicut fuit Israel in die qua ascendit de terra Aegypti. Quomodo Idumaea et Moab, et filii Ammon tradent manus suas Apostolis, ut obediant Evangelicae praedicationi, sic ipse Dominus qui in Apostolis suis illa perfecit, desolabit non mare iuxta LXX, sed iuxta Hebraeos, linguam maris Aegypti, quae prius contra Dominum blasphemabat et superstitioni Aegyptiae praeerat.
35 Unde et in Psalmis legimus: Hoc mare magnum et spatiosum, ibi reptilia quorum non est numerus. Quibus infertur: Draco iste quem plasmasti, ut illuderet ei. Desolabit igitur, sive interficiet, hoc est ἀναθεματίσει, ut Theodotio, Aquila et Symmachus transtulerunt, linguam maris Aegypti, et levabit manum suam super flumina Aegypti in fortitudine spiritus sui, vel spiritu violentissimo, quod regnum intelligimus Romanorum.
36 Regnante enim Caesare Augusto, quando flos de radice Iesse conscendit, et in orbe Romano prima facta est descriptio, potentissimum prius regnum Aegyptiorum, quod multis duravit aetatibus, Cleopatrae morte destructum est, et percussus est amnis Aegyptius in septem rivis, sive in septem vallibus. Nilus enim aquarum multarum, qui prius uno fluebat alveo, et intransibilis erat, in septem valles humillimas et rivos divisus est atque concisus, ut calciatis pedibus transiretur.
37 Hoc autem Tropologice significat, quod gentem Aegyptiorum, in tantum idololatriae et vanissimae superstitioni deditam, ut accipitres, noctuas, canes, et hircos, et asinos, divino nomine consecrarent, de infinita regni potentia per singulos Romani imperii iudices distribuerit, ut alium iudicem habeat Thebe, alium Libya, alium Pentapolis, alium Aegyptus, alium Alexandria, et diversae regiones, quas νόμους Aegyptii vocant. Propterea autem sub metaphora Nilus divisus in partes est, et scissus in rivos, ut possit absque ullo impedimento Evangelicus sermo discurrere, et ad populos Aegypti ultimos pervenire.
38 Et quomodo temporibus Moysi Rubrum siccatum est mare, ut populus de Aegypto transfugeret: sic e contrario Aegypti flumina siccabuntur, ut reliquiae populi Dei, quae ab Assyriis et diversis gentibus salvabuntur, transeant in Aegyptum, nequaquam fugientes eam, sed capientes et suo calcantes pede. Prudens et christianus lector hanc habeat repromissionum prophetalium regulam, ut quae Iudaei et nostri, immo non nostri Iudaizantes, carnaliter futura contendunt, nos spiritualiter iam transacta doceamus, ne per occasionem istiusmodi fabularum et inextricabilium iuxta Apostolum quaestionum, iudaizare cogamur.



Hieronymus, in Isaiam, , X <<<     >>> XII
monumenta.ch > Vergilius > bbb172.83v > 11