monumenta.ch > Hieronymus > 9
    >>> X

CAPUT IX SHOW APPARATUS

1 Verbum misit Dominus in Iacob, et cecidit in Israel. Et sciet populus omnis Ephraim et habitantes Samariam, in superbia et magnitudine cordis, dicentes: Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus aedificabimus: sycomoros succiderunt, sed cedros immutabimus. Et elevabit Dominus hostes Rasin super eum, et inimicos eius in tumultum vertet, Syriam ab Oriente, et Philisthiim ab Occidente, et devorabunt Israel toto ore.
2 In omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta, et populus non est reversus ad percutientem se, et Dominum exercituum non inquisierunt. Legimus supra quod in diebus Achaz filii Ioathan, filii Oziae regis Iuda, ascenderit Rasin rex Syriae, et Phacee filius Romeliae rex Israel in Ierusalem, ut expugnarent eam. Et quod missus sit Isaias propheta in occursum Achaz cum Iasub filio suo, ut ei diceret, ne timeret, et cor illius ne formidaret a duabus caudis titionum fumigantium, eo quod in ipsis esset Syriae et Israel imperium finiendum.
3 Quo non credente propter rei magnitudinem et praesens periculum, iubetur ut sibi postulet signum. Et quia idololatra erat, hoc quoque facere noluit: propterea Dominus nequaquam ipsi regi, sed domui David dat signum filii sui de Virgine nascituri, ad cuius invocationem sint de imminenti periculo liberandi, et caetera quae usque ad praesentem locum interpretati sumus.
4 Multis ergo mysteriis in medio positis, nunc revertitur ad id quod coeperat, et eversionem Rasin et Ephraim, hoc est, Syriae et Samariae vaticinatur: Verbum, inquiens, misit Dominus in Iacob, et cecidit in Israel. Apud Hebraeos DABAR , quod per tres litteras scribitur consonantes DALETH, BETH, et RES, pro locorum qualitate, si legatur DABAR, verbum significat, si DEBER, mortem et pestilentiam. Quam ob causam plerique sermonis ambiguitate decepti, non verbum dicunt missum esse, sed mortem. Misit ergo Dominus verbum in Iacob, et cecidit in Israel.
5 Regnare voluit Iudam, ut Iacob prophetat in Genesi : et Israel, hoc est, decem tribus sibi imperium vindicarunt, de quibus dictum est: Ipsi regnaverunt, et non per me. Imperii ergo dignitas, quae in unctione Samuelis post abiectum Saul coeperat in David, missa in Iacob, hoc est, in duodecim tribus, quae Iacob olim vocabantur, cecidit in Israel: non ut LXX transtulerunt, venit: cecidit enim in impiis: quod statutum ad sanctos directum erat.
6 Sciet igitur populus Ephraim et habitantes Samariam, qui propter multitudinem eriguntur in superbiam, et dicunt: Parvum est regnum Iudae, et nostri comparatione vilissimum. Itaque illis ruentibus quasi lateribus, nos quadro lapide aedificemus nobis domum. Illorum sycomoris, quae ligna sunt vilia, hostili incursione succisis, nos imperium nostrum cedris exstruemus, quae imputribiles sunt, ut regnum significent sempiternum.
7 Sciat ergo hoc populus omnis Ephraim et habitantes Samariam, quod Syrus qui nunc ei auxilio est, in hostem transeat. Vel certe contra ipsum Syrum, subita adversariorum bella consurgant, et omnes vertantur in tumultum: ita ut contra Israel Syria ab Oriente, et Philisthiim, hoc est, Palaestini ab Occidente moveantur: et simul devorent Israelem. Cumque haec fecerint, nihilominus manus mea extenta, sive excelsa est super Israel, et eos ferire non cessat.
8 Caesique a Deo non revertentur ad percutientem se, nec Dominum quaerent exercituum, vitulos aureos adorantes pro Deo. Iuxta anagogen hunc locum nostri ita edisserunt: Misit Deus Filium suum ad Iacob, hoc est, ad Iudaeos: et venit ad Israel, hoc est, ad gentium populum, quos et Apostolus appellari dicit Israel. Alii vero ita: Verbum suum misit Dominus ad Ecclesiam, quae priorem populum supplantavit, et cecidit in Israel, hoc est, in haereticos, qui Deum videre se iactant. Sciant itaque principes eorum, et omnes qui habitant in Samaria, hoc est, qui Dei legem custodire se dicunt, et in ubertate esse virtutum, et fructus afferre iustitiae (hoc enim interpretatur Ephraim), qui in superbia cordis sui despiciunt Ecclesiam, et simplicitatem eius arbitrantes imperitiam, dicunt: pro lateribus illius, quadris lapidibus atque fortissimis aedificabimus Ecclesias nostras, et pro infructuosis arboribus citoque perituris, cedros sublimissimas exstruemus, quas conteret Dominus, et quas iustus sub persona impii vidisse se narrat, et non inventum locum earum. Dicit ergo Dominus, quod Rasin, qui interpretatur sapientia saecularis, cuius Ephraim utebatur auxilio, vertatur contra eum et omnes inimici eius adversum illum dimicent, et tam ab Oriente, quam ab Occidente expugnetur, et devoraturi sint Israelem toto ore.
9 Pro quibus interpretati sunt LXX: Et aedificemus nobis turrim: et allidet Deus qui consurgunt contra montem Sion, et inimicos illius dissipabit. Cupiunt enim et in similitudinem Templi Dei, aedificare sibi templum in Samaria; sed quamvis moverint pedes ab Oriente, et dixerint: Venite, aedificemus turrim, et faciamus nobis nomen antequam dispergamur : Domino impugnante solvetur, et dissipabitur consensus eorum, et linguae eorum contra se invicem dividentur, ne consentientes peiores fiant, sed a se invicem destruantur.
10 Cumque ita percussi sint, et ab hostibus devorati, tamen non revertentur ad Dominum: sed adhuc manus illius ad percutiendum parata est, iuxta illud quod legimus in Ieremia: Sine causa percussi filios vestros: disciplinam non recepistis.
11 Et disperdet Dominus ab Israel caput et caudam incurvantem et depravantem in die una. Longaevus et honorabilis, ipse est caput; et Propheta docens mendacium, ipse est cauda. Et erunt qui beatum dicunt populum istum, seducentes, et qui beati dicuntur, praecipitati. Propter hoc super adolescentulis eius non laetabitur Dominus, et pupillorum illius et viduarum non miserebitur, quia omnis hypocrita est et nequam, et universum os locutum est stultitiam.
12 In omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta. Succensa est enim quasi ignis impietas: veprem et spinam vorabit, et succendetur in densitate saltus, et convolvetur in superbia fumi. In ira Domini exercituum contremuit terra, et erit populus quasi esca ignis. Vir fratri suo non parcet, et declinabit ad dextram, et esuriet, et comedet ad sinistram, et non saturabitur: unusquisque carnem brachii sui vorabit.
13 Manasses Ephraim, et Ephraim Manassen, simul ipsi contra Iudam. In omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta. Non solum Dominus hostes Rasin elevabit contra eum, et inimicos eius vertet in tumultum, Syriam ab Oriente, et Philisthiim ab Occidente, ut devorent Israel toto ore: sed quia non est reversus ad percutientem se, nec requisivit Dominum exercituum, extendet manum ad percutiendum, ut disperdat de Israel caput, et caudam incurvantem et depravantem, eum videlicet, qui recta pervertit. Qui sit autem caput, ipse interpretatus est, longaevus et honorabilis. Et qui sit cauda, Propheta, inquit, qui docet mendacium, id est, pseudopropheta.
14 Dixit de principibus, nunc optimatibus iungit et populum, quod et magistri et discipuli, et eruditi, et vulgus indoctum pariter pareant. Qui enim beatum dicebant populum, seductores sunt; et qui beati appellabantur, non propter virtutem, sed propter munera, praecipitabuntur in mortem. Unde et supra legimus: Populus meus, qui beatum te dicunt, seducunt te, et semitas pedum tuorum supplantant. In tali populo nullius personae miserebitur Deus: non pupilli, non viduae, quia omnis hypocrita est, aliud simulans, et aliud agens: promittens castitatem, et vivens luxuriose: praeferens paupertatem, et replens marsupium.
15 Unde iungit, et dicit: Et universum os locutum est stultitiam. Propter haec omnia Dominus non cessat irasci, sed adhuc ad percutiendum elevat manum. Et quia ista fecerunt, succendetur quasi ignis impietas, ut non cultum agrum, sed vepres et spinas devoret, nec frugiferas arbores, sed infructuosum saltum, in quo habitant bestiae, rapiens flamma consumat Quam ob rem dicitur quod densitas saltus igne supposito, fumi superbia et altitudine convolvatur.
16 Omne enim quod excelsum est, et in sublime consurgens, superbum appellari potest. Pro quo nescio quid volentes LXX transtulerunt: et devorabit in circuitu collium omnia. Unde et ad iram Domini terra contremuit, et populus ignis factus est pabulum, quia tanta fuit in eo crudelitas, ut ne charissimo quidem germanitatis nomini parceret, sed dextram deserens atque contemnens, saturaretur in his quae sinistra erant: dum voluptatum, et malorum patitur famem, et semper cupit malis peiora sociare.
17 Ipsi quoque Manasses, et Ephraim, qui de uno nati sunt utero, et de eodem parente generati, in tantam rabiem proruperunt, ut hostili odio inter se dissiderent. Legamus Regum et Paralipomenon volumina, et inveniemus Samariae inter se bella civilia, dum alii pro aliis regibus dimicant, et quomodo suis regibus interfectis, in Iudae expugnationem concordent.
18 Secundum tropologiam, auferet Dominus caput et caudam, maiorem pariter ac minorem. Caudam appellans, non homines, sed iumenta, haereticos esse demonstrat, quae hoc membro utuntur ad stercora protegenda, et ad arcenda parva animalia. Et post caput, et caudam incurvantem iungit et depravantem, quod legis praecepta subvertant, et rectam depravent viam. Longaevum quoque, quia caput est, et pseudoprophetam qui in cauda ponitur, disperdet, et magistros pariter, et discipulos; alios qui propter munera laudant peccatores: alios qui laudati sua mala non sentiunt, nec agunt poenitentiam.
19 Propter hoc in iuvenibus eorum non laetabitur Dominus: Vae enim civitati cuius rex adolescens. Et qui Deum Patrem vel Dominum verum perdiderunt, non impetrabunt misericordiam. Omnis enim haereticus hypocrita est, aliud agens, et aliud simulans, et quidquid loquitur, licet videatur esse sapientia, tamen stultitia est.
20 Propter haec extendit manum suam ad puniendum, et omnes impietates eorum, quasi spinas vorax flamma consumet. Et verba absque virtutibus, quae infructuoso saltui comparantur, involventur fumi superbia. Ad eorum poenam contremiscet omnis humus, et decepti populi aeternis tradentur ardoribus, quia turpis lucri gratia, ne suis quidem parcunt, sed certatim de deceptis populis praedas agunt, relinquentes bona, et in pessimis immorantes.
21 Cumque semper sinistra inveniant, tamen suis numquam satiantur erroribus, vorantes carnem brachii sui, et adversum Ecclesiam pari studio dimicantes. Propter luxuriam, et voluptates, et lucra de populis inter se habent discordiam, ut de una haeresi duae fiant, et rursum ipsae dividantur in partes, ut proprios abducant greges et devorent domos viduarum, et mulierum peccatricum, semper discentium, et numquam ad scientiam veritatis pervenientium. In omnibus his non avertetur furor Domini, consumens vitia, atque subvertens; sed quanto illi proficiunt ad peccandum, tanto iste amplius manum suam extendit ad poenas.



    >>> X
monumenta.ch > Hieronymus > 9